# Exercitationes de generatione animalium 34

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, MEDECINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/34

Nè quis autem existimet, his verbis (trahit enim uterus tepefactus, & meatus aperiuntur) concludi, posse uterum attrahere semen galli intra cavitatem suam; sciendum, à Philosopho non dici, uterum attrahere semen forinsecus; sed in mulieribus per venas & meatus coitus calore apertos, è proprio corpore menstruum sanguinem attrahi; & pariter in avibus, sanguinem ad uterum à continuato coitu tepefactum trahi, indeque ova augeri; sicut foetus viviparorum per umbilicum solent. Quae autem de cavitate illa, sive bursâ, adnectit, in qua, per annum integrum, semen galli hospitari autumat; ea jam ante à nobis refutata sunt; ubi, nullum semen in ea contineri, & gallo pariter ac gallinae inesse, asseruimus. Quamobrem, ut facilè crediderim (si, per foecunditatem, plurium & majorum ovorum proventum intelligamus) pauperum muliercularum gallinas, (quibus probabile est, deesse pabuli copiam nisi cum gallo assueverint, pauciora & minora ova parituras; secundùm illud Philosophi: Quòd si semel cum gallo coierint, tum per totum annum ova majora, meliora, & numerosiora habere perseverabunt. In quem finem pabuli quoque abundantia, & bonitas, plurimùm conducunt.) gallinas tamen ex paucis cum gallo coitionibus, ova omnia per integrum anni spatium foecunda parere, id inquam minùs verisimile mihi videbatur. Nam si pauci coitus ad diuturnam adeò generationem sufficerent; Natura (quae nihil agit frustra) mares in avium genere, minùs salaces effecisset; nec gallus toties quotidie gallinas suas, etiam invitas, ad coitum solicitaret. Novimus, gallinam, quamprimum ova enixa nidum deserit, voce streperâ clamitare, gallumque ad coitum pellicere; qui pariter elatâ & singultiente voce respondens, eam anxiè quaeritat, inventamque subitò comprimit: quod sanè, nisi procreandi caussa, fieri natura noluisset. Phasianus mas, in aviario detentus, adeò flagranti libidine aestuat; ut, nisi complures foemellas, (ad minimum sex) secum habuerit, eas iterato saepius coitu malè mulctet; & foecunditatem impediat potiùs, quàm promoveat. Vidi aliquando foemellam phasianum, a gallo simul concluso (quem nec occultando sese, neque aufugiendo, evitare poterat) adeò delassatam, dorsoque ob frequentiores ejus insultus deplumem, ut tandem miseris modis exagitata, prae moerore deficeret. In eâdem tamen dissectâ, ovorum ne rudimenta quidem inveni. 2 Observavi etiam anatem marem, conjuge carentem, & cum gallinis commorantem, tantâ libidine aestuare, ut gallinam juvenculam quoquoversum per horas aliquot insectaretur, rostro vellicaret, tandemque in defatigatam insilierit, stuprumque pati coegerit. Gallus gallinaceus in praelio victor, non modò in superati conjuges, sed in ipsum victum quoque libidinem suam exercet.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
