# Exercitationes de generatione animalium 35

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, MEDECINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/35

Similiter foemellae aliquae in libidinem adeò proclives sunt, ut mares suos morsiunculis vellicent, (quasi in aurem veneris gaudia insusurrarent) supersiliant, aliisque artibus ad coitum invitent: in quo numero sunt columbae, & passeres. Non videtur igitur verisimile, paucas aliquot coitiones, principio anni celebratas, ovorum omnium, per integrum ejus decursum, subsequentium foecunditati sufficere. Ego tamen aliquando (ut hic Fabricio patrocinium parem) vernâ tempestate (de coitûs foecundantis tempore, & necessitate aliquid certi indagaturus) gallinas duas à gallo seclusas per quatriduum detinui, quae interea singulae tria ova pepererant, non minùs aliis ovis prolifica. Iterumque aliam gallinam seclusi, quae decimo ab indè die ovum peperit; aliudque die vicesimo, & utrumque foecundum. Ut videatur, posse unum atque alterum coitum, integrum racemum, omniaque illius anni ovi foecunda reddere. Dicam etiam, quod tunc temporis porrò observâram. Cùm utramque gallinam (aliquandiu, ut dixi, seclusam) gallo restituerem; quarum altera ovo gravida, altera recens enixa erat; gallus huic ocyus occurrit, eamque avidè ter quaterve compressit: alteram verò circumibat saepius, pedibusque alas fricando salutare visus est, adventumque gratulari; veruntamen ad priorem reversus eam iterum, iterumque iniit, coitumque per vim repetiit: neglectâ interea gravidâ, quam nullo modo ad venerem solicitabat. Mirabar ego, quibus indiciis ille internosceret, coitum huic profuturum, alteri verò importunum fore. Profectò dictu haud adeò pronum est, quomodo vel visu, vel auditu, vel olfactu, mares (etiam è longinquo) intelligant, foemellas cupidinis aestro percelli, coitumque appetere. Aliqui, etiamsi vocem illarum duntaxat audiant, vel locum in quo minxerint, aut vestigia solùm olfaciant, statim libidine accenduntur, easdemque ad coitum insectantur. Verùm de hac re alibi, in tractatu de animalium amore, libidine, & coitu, universim erit dicendi locus. Jam ad propositum revertor. De Gallinae, aliarumque avium ventre. De Gallinae, aliarumque avium ventre. Exercitatio 6. AB orificio igitur externo per vulvam, ad gallinae uterum, sive

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
