# Exercitationes de generatione animalium 36

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, MEDECINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/36

Amatricem pervenimus; in qua ovum perficitur, albumine cingitur, & testâ contegitur: de cujus situ, & positurâ antequam dicimus; nonnulla de ventris avium peculiari anatome huc afferenda, & praelibanda sunt. Observavi enim in pennatis, ventriculum, intestina, aliaque viscera, aliter in imo eorum ventre sita & constituta esse, quàm in pedestri animalium genere. Aves ferè omnes duplicem ventriculum nactae sunt; quorum alter ingluvies, alter ventriculus propriè dicitur. In priori, edulia ingesta reservantur, & praeparantur; in posteriori conficiuntur, & in chylum transeunt: illum nostrates vocant, the crop, or cram; hunc, tbe gisard. In ingluvie aves grana integra devorata retinent; indeque, cum epota aquâ madefacta, macerata, atque emollita, in ventriculum postea transmittunt; ut ibidem molantur, & comminuantur. Cujus rei gratiâ, pennata ferè omnia arenulas, calculos, aliaque quaedam duriora deglutiunt, & in ventriculo unà cum cibariis servant; (dum interim in ingluvie nil tale reperitur) habentque hunc ventriculum ex duobus crassissimis & robustissimis musculis (in minoribus avibus carnosis, aut ligamentosis) compactum; ut hoc modo, ceu duobus lapidibus molaribus, binis invicem cardinibus colligatis, molere cibaria, & pinsere possint; vicemque dentium molarium, quibus carent, calculi suppleant. Hoc pacto alimenta conficiunt, & chylificant; posteaque compressione factâ (quemadmodum ex herbis, aut fructibus contusis succum vel pulticuIam exprimere solemus) pars mollior, & liquidior sursum attollitur; eamque in principium intestinorum (quod in illis juxta ingressum gulae, in ventriculi parte superiore collocatur) transferunt. Id ita fieri, in pluribus avium generibus apparet; in quorum ventriculis, si calculi, aliave duriora & aspera diutiùs permanserint, à continuo eorum motu adeò attrita & laevigata cernuntur, ut cibariorum attritioni inepta sint, ac propterea rejiciantur. Hinc aves, cùm calculos eligunt, linguâ probant; &, si nihil asperos senserint, rejiciunt. Hoc modo ferrum, argentum, & lapillos attritos, & propemodum absumptos in ventriculo Struthionis inveni, atque etiam in Cassoware. Ideoque vulgò creditur, eos ferrum concoquere, & eodem nutririFalconibus De Gallinae, aliarumque avium venire.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
