# Exercitationes de generatione animalium 42

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/42

Neque hoc avibus proprium est, sed etiam aliis animalibus commune, quae caudam submovendo, & genitalia exporrigendo, marium initui sese adaptant. Eundemque ferè usum, quem velabrum in gallinâ, in aliis cauda praestat; quâ nisi semota, vel elevatâ, nec excrementa prodire, nec mares foeminas inire queant. In cervis, damis, & dorcade, (cen animalibus castioribus) tale pudicitiae tutamen, & velabrum cuticulare, vulvam, meatumque urinae in foeniinâ operit; quod attolli necesse est, priusquam mas penem immittere possit. In caudatis etiam animalibus, siue caudae sublevatione, partus non contingit: Imò verò & mulierum quoque partus, coccygem ungendo, cumque manu retrudendo obstetrices facilitant. Chirurgus quidam, vir probus, mihique familiaris, ex Indiâ orientali redux, bonâ fide mihi narravit, in Insulae Borneae locis à mari remotioribus & montosis, nasci hodie genus quoddam hominum caudatum, (uti olim alibi accidisse, apud Pausaniam legimus) è quibus aegrè captam virginem (sunt enim sylvicolae) ipse vidit, cum caudâ carnosâ, crassa, spithamae longitudine intra clunes reflexâ, quâ anum & pudenda operiebat. Usque adeò velari ea loca natura voluit. Velabri istius fabrica in gallina, est similis superioris palpebrae: ex cute nempe, membranâ carnosâ & musculosâ texitur; cum fibris à circumferentiâ undique ad centrum ductis: ejusque interior superficies, ut palpebrae & praeputii, mollis est. Habet etiam in extremitate sui tarsum semicircularem, ad modum palpebrae: atque insuper, inter cutem & membranam carnosam, interstitium cartilaginosum; ab uropygii radice cum tarso falcato ad angulos rectos copulatum: (ut vespertiliones, intra membraneas alas quasi latitantem exiguam caudam habent) quâ fabricâ, ceu caudâ, velabrum hoc dicta pudendi foramina faciliùs detegere, & operire possit. Sublato itaque, & rescisso hoc velabro, foramita aliquot apparent; quorum alia conspicua, alia obscura sunt. Evidentiora quidem sunt ani, & vulvae; exitus nempe excrementi, & introitus in uterum. Obscura autem, tum illud, per quod urina è renibus profluit; tum exiguum illud à Fabricio inventum, in quod gallus (ait ille) semen suum immittit. Quod tamen foramen, apud Aldrovandum Antonius Vimus, diligens dissector, non agnovit; nec quisquam alius, quòd sciam, praeter Fabricium. Foramina haec omnia adeò sibi invicem vicina sunt, ut ferè in Cloaca.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
