Latin
43
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 43
Unproofread scanNot analysed yet
unam cavitatem concurrere videantur; quam (utpote stercori, &urinae communem) cloacam liceat appellare: quòd in eâ, unâ cum alvi faecibus, urina è renibus descendens commisceatur, donec simul egerantur. Per hanc quoque ovum in partu transiens, sibi viam parat. Hujus cavitatis ea fabrica est, ac si in vesicam utrumque excrementum descenderet, &natura urinâ pro clystere naturali abuteretur. Ideoque crassior paulò &rugosior, quàm intestinum, est: atque in egestione, &coitu, foras provolvitur, (sublato, ut dixi, velabro, quod ipsam tegit) &tanquam interior intestini pars prolapsa, prominet: eodemque tempore, omnia foramina distinctè apparent; quae statim in ejus reductione, quasi in unam bursam collecta, reconduntur. Foramina magis conspicua, (ani scilicet, &vulvae) contrarium Orificii usitum in pennatis omnibus, atque in aliis animalibus obti-teri simi. nent. In his enim pudendum, sive genitale foemineum, parte anteriore locatur, inter intestinum rectum, &vesicam: in illis autem excrementi exitus partem anteriorem possidet, atque inter ipsum &uropygium, introitus in matricem deprehenditur. Foramen autem, in quod Fabricius putat gallum semen suum im Foramen mittere, inter hoc vulvae ostium, &uropygium cernitur. Ego veBursae Arò talem ejus usum non agnosco: In pullis enim juvenculis vix quapendentis. reperitur; in adultis autem promiscuè inest, tam gallo, quàm gallinâ. Accedit, quòd foramen valdè exiguum &obscurum sit, ut tantae utilitatis non appareat: vix enim aciculam aut setam admittit, &in cavitatem coecam terminatur: neque unquam potui humorem seminalem in eâ reperire; quanquam Fabricius asserit, semen ibidem, tanquam in bursâ, per annum integrum reservari, omniaque interea ova indè foecundari: ut postea dicetur. Insunt omnibus avibus, serpentibus, quadrupedibus oviparis, Urinae meatus in galatque etiam piscibus (ut facilè in Cyprino videre est) renes, &urelina. teres, per quos urina profluat: quod Aristotelem, aliosque hactenus Philosophos latuit. In avibus autem, &serpentibus, quibus fungosi pulmones sunt, parva cernitur urinae copia; quòd parùm admodum, &pitissando, bibant; quare vesicâ urinariâ ris non est opus; sed lotium (ut diximus) in communem alvum, sive cloacam, cum sicco excremento deponunt. In Cyprino tamen, aliisque quibusdam piscibus, vesicam quoque urinariam deprehendi. in dorfi In gallinâ, ureteres à renibus, (qui ampli longique cavitate locantur) utrinque descendunt, &in communem cavitatem, sive cloacam desinunt.