# Exercitationes de generatione animalium 43

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/43

unam cavitatem concurrere videantur; quam (utpote stercori, & urinae communem) cloacam liceat appellare: quòd in eâ, unâ cum alvi faecibus, urina è renibus descendens commisceatur, donec simul egerantur. Per hanc quoque ovum in partu transiens, sibi viam parat. Hujus cavitatis ea fabrica est, ac si in vesicam utrumque excrementum descenderet, & natura urinâ pro clystere naturali abuteretur. Ideoque crassior paulò & rugosior, quàm intestinum, est: atque in egestione, & coitu, foras provolvitur, (sublato, ut dixi, velabro, quod ipsam tegit) & tanquam interior intestini pars prolapsa, prominet: eodemque tempore, omnia foramina distinctè apparent; quae statim in ejus reductione, quasi in unam bursam collecta, reconduntur. Foramina magis conspicua, (ani scilicet, & vulvae) contrarium Orificii usitum in pennatis omnibus, atque in aliis animalibus obti-teri simi. nent. In his enim pudendum, sive genitale foemineum, parte anteriore locatur, inter intestinum rectum, & vesicam: in illis autem excrementi exitus partem anteriorem possidet, atque inter ipsum & uropygium, introitus in matricem deprehenditur. Foramen autem, in quod Fabricius putat gallum semen suum im Foramen mittere, inter hoc vulvae ostium, & uropygium cernitur. Ego veBursae Arò talem ejus usum non agnosco: In pullis enim juvenculis vix quapendentis. reperitur; in adultis autem promiscuè inest, tam gallo, quàm gallinâ. Accedit, quòd foramen valdè exiguum & obscurum sit, ut tantae utilitatis non appareat: vix enim aciculam aut setam admittit, & in cavitatem coecam terminatur: neque unquam potui humorem seminalem in eâ reperire; quanquam Fabricius asserit, semen ibidem, tanquam in bursâ, per annum integrum reservari, omniaque interea ova indè foecundari: ut postea dicetur. Insunt omnibus avibus, serpentibus, quadrupedibus oviparis, Urinae meatus in galatque etiam piscibus (ut facilè in Cyprino videre est) renes, & urelina. teres, per quos urina profluat: quod Aristotelem, aliosque hactenus Philosophos latuit. In avibus autem, & serpentibus, quibus fungosi pulmones sunt, parva cernitur urinae copia; quòd parùm admodum, & pitissando, bibant; quare vesicâ urinariâ ris non est opus; sed lotium (ut diximus) in communem alvum, sive cloacam, cum sicco excremento deponunt. In Cyprino tamen, aliisque quibusdam piscibus, vesicam quoque urinariam deprehendi. in dorfi In gallinâ, ureteres à renibus, (qui ampli longique cavitate locantur) utrinque descendunt, & in communem cavitatem, sive cloacam desinunt.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
