# Exercitationes de generatione animalium 45

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/45

Legi apud D. du Val Medicum doctissimum Rothomagensem, hermaphroditum quendam chirurgis atque obstetricibus demandatum fuisse, ut, num vir, an mulier esset, decernerent. Illi, inspectis genitalibus, mulierem esse judicabant: jussumque propterea est, ut sequioris sexûs vestitu uteretur. Interea tamen mulierum amores sectari, virique officium praestare accusabatur. Hic tandem erumpente ex latenti praeputio (tanquam ex locis muliebribus) mentulâ, vir evasit. Vidi ipsemet aliquando viri cujusdam penem, introrsum adeò reductum (praeterquam cùm tentigine provocaretur) ut nihil in corrugato praeputio supra scrotum, praeter summum glandis apicem promineret. ingens istius membri In equo aliisque quibusdam animalibus, longitudo ex occulto porrigitur. In talpâ etiam, animali exiguo, inter cutem & abdominis musculos, magna penis retractio conspicitur: ejusque pariter foeminae longior & profundior vulva obtigit. Gallo, (cui penis deest) idem, credo contingit, quod avibus minoribus; quae celeriter, & affrictu duntaxat coitum perficiunt. Junctis nempe saepius utrinque (galli & gallinae) pudendorum orificiis, (quae foras eversa protuberant, rigent, glandisque in morem tenduntur; praecipuè verò maris, quod foeminam exterius duntaxat lambit, non autem, ut arbitror, ingreditur;) ceu repetitis suaviis, non uno longiore initu, colitum celebrant. In equorum, canum, felium, aliorumque coitu, foemina mari penem obtendenti pudendum rigidum tensumque accommodat. Quod etiam in avibus contingit, quae cicures manum sibi imponi sinunt, venereque turgentes, orificium hoc protendunt; idemque renitens, ac duriusculum reperies, si digitum admoveris. Imò verò usque adeò libidinosae interdum aves sunt; ut, si dorsum earum manu solùm leviter tangas statim procumbant, orificiumque uterinum nudent, & exporrigant: quod si blandè digito demulseris, vago murmure, alarumque gesticulatione, gratam veneris dulcedinem exprimunt. Quinetiam foemellas ova indè concipere, & Aristoteles auctor est, & ipsemet in turdo, merulâ, aliisque, expertus sum: idque olim primùm fortuitò, meoque damno didici. Psittacum nempe insignem, docteque garrulum, uxor mea diu in delitiis habuit. Erat is adeò familiaris ut, quocunque vellet, liberè per aedes vagaretur; absentem Dominam inquireret; inventae hilari voce adblandiretur; vocanti etiam responderet; advolaret; vestemque rostro, pedibusque vicissim comprehendensi, ad summum humerum scanderet; indeque per brachium descendens, super manum semper se sisteret: Jussus loqui, aut cantare, etiam noctu, & in tenebris, morem gessit. Saepe ludibundus & lascivus sedentis gremium adibat; ubi caput sibi attrectari, dorsumque demulceri gestiebat; quassatisque alis, & blando strepitu summam animi sui laetitiam testabatur. Ego haec omnia ab usitatâ pridem familiaritate & obsequio proficisci, interpretabar: marem enim sum arbitratus, ob loquelae, & cantus eximiam praestantiam.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
