Latin
46
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 46
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe, inter aves, foemellae rarò cantillare, aut voce invicem provocare solent: sed mares solùm suavi vocis modulamine foemellas delinire, &ad veneris obsequium pellicere, animadvertimus. Ideoque Aristoteles ait: Perdices, si adversae maribus steterint, ventusque indè afflet ubi mares stant, concipiunt, &maritantur. Plerunque etiam voce marium utero ingravescunt, si gestiunt, ac libidine turgent. Volatu quoque supernè marium effici idem potest; videlicet dum mas ipse in foeminam faetificum spiritum dimittit. Quod verno praesertim tempore contingit: unde Poëta Vere tument terrae, &genitalia semina poscunt. Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Conjugis in gremium laetae descendit, &omnes Magnus alit, magno commistus corpore, foetus. Avia tum resonant avibus virgulta canoris; Et venerem certis repetunt armenta diebus. Non diu autem post blandas has contrectationes, Psittacus, qui