Latin
51
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 51
Unproofread scanNot analysed yet
Inter vitellum enim, qui adhuc in racemo est, &eum qui in medio perfecti ovi reperitur, hoc maximè interest; quòd ille, quamvis luteo colore sit, consistentiâ tamen magis albumen referat; &cocturâ, hujus instar, crassescat, compactus, viscidus &in laminas fissilis sit: vitellus verò qui in ovi perfecti medio est, à coctione friabilis fiat, &consistentiae magis terrestris, (non crassae, &glutinosae, albuminis instar,) appareat. De Ovi Cortice. Exercitatio 10. Empestivum est, post declaratam ovi generationem, de ejus partibus, &differentiis agere. Componitur autem ovum (inquit Fabricius) ex vitello, albumine, chalazis duabus, tribus membranis, (vi- Pag. 12 delicet, una vitelli propriâ, duabus totius ovi communibus) &dennon cortice. Quibus duo addenda sunt, quae verè ovi partibus annumerari non possunt; alterum est, quaedam exigua cavitas in obtusiore ovi parte intus prope putamen efformata; alterum, perexiguum, albumque vestigium, quasi rotunda cicatricula vitelli superficiei adnata. Quorum omnium bistoria exactiùs nobis afferenda est, ab externis exordientibus. Qvi exterius operculum (quod cortex, &putamen appellatur à Plinio; ovi testa, à Quinto Sereno;) est integumentum durum, tenue, friabile, porosum, colore vario; nimirum candido, pallido, rubro, maculato, &punctis distincto: videlicet gallinarum &columbarum, candido; palustrium, pallido; tinnunculi, rubro, ut minium; phasianorum, maculato, punctisque distincto, ut ait Aristoteles. Putamen De bist. annon omnia ova sortita sunt: Etenim serpentium ova eo destituuntur; &gal-l. 6. c. 2. Putamen hac linae aliquot solent (rarò tamen) sine cortice ovum parere. quanquam durum est, non tamen aequaliter in omnibus partibus durum apparet; sed durius ad ovi principium, &superiorem partem est. Ideoque Fa- Pag. 13. bricius dubitandum ait, ex qua materia, &quo tempore, ovi testa gignatur. Aristoteles enim &Plinius affirmant, corticem non intus gi-Hist. anl. 6. gni, sed cùm ovum editum est; &prout exit, ita ab aëre externo obdurari, c. 2. &gen. calore externo evaporante humorem. Idque factum, ait Arist. ne parenti m. 1. 8. dolorem moveret, &faciliùs egrederetur. Quemadmodum ovum aceto de gen. an. emollitum, in vas stricti orificii facilè intrudi dicitur.