# Exercitationes de generatione animalium 52.1-4

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 52.1 to 52.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/52.1

Fabricius quidem huic opinioni diu adversabatur; quòd ovum duro cortice obductum intus reperißet; idemque mulieres quotidie experiantur, dum extra abdomen digitis ovi duritiem pertentant, ut cognoscant, an gallina mox sit editura ovum, necne. Postea autem, cùm accepisset à mulieribus fide dignis, ovorum corticem in exitu ab aëre obdurari, qui lentum quendam humorem exeunti ovo circumfusum è vestigio exiccet, & cortici nondum exactè duro apponat, & induret; atque ipse tandem experientiâ id cemprobasset: mutavit sententiam, putavitque, ovum cortice obductum, & constitutionem inter molle & durum adeptum, jam in exitu statim impensiùs obdurari; concrescente circa putamen è vestigio, propter humoris evaporationem, (ut ait Arist. ) viscosa ac tenaci quadam humiditate; cum qua madescens in tota superficie ovum nascitur, & recenti cortici adhaerescens exsiccatur, obduraturque, frigido ambiente nonnihil interea conferente. Id quod facilè intueberis (inquit) si gallinam domesticam domi habueris, & ovum ei in exitu dextrè manu arripueris. In hac Aristotelis sententiâ diu haeseram, donec me certa experientia contrarium docuit. Quippe compertum habeo, ovum in utero, ferè semper duro cortice obductum esse. Et aliquando vidi ovum, è gallina viva exemptum, atque etiamnum calens, sine cortice: humiditate tenaci madescens; quod tamen ab humiditate illa circa putamen concrescente, aut evaporascente, (ut voluit Fabricius) nihil omnino obduruerat, neque ab aëre ambiente frigido permutabatur; sed mollitiem, quam in utero habuerat, retinuit. Visum est etiam à me ovum è gallina recens prognatum, perfectoque cortice incrustatum, cuticulâ tamen membranosa, & molli super corticem inductâ vestitum; quae membrana nè quidem post ovi ortum concrescebat. Vidi praeterea ovum è gallina natum, undiquaque testâ obductum, praeterquam in acuti culminis apice, ubi exigua mollisque quaedam eminentia (qualem fortè Arist. prò umbilici vestigio habuit) permansit. Fubricius itaque mihi videtur à vero recessisse: neque enim eam dexteritate unquam fui, ut ovum in ipso exitu arripere, idque inter molle, & durum reperire potuerim.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
