# Exercitationes de generatione animalium 53

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/53

Non est quidem negandum, ut aliquid ex aliquo producatur, haec quae dicta sunt necessariò requiri; generatio tamen ipsa ab iis omnibus diversa est. In hac sententiâ Aristotelem reperio: atque ipsemet postea docebo, ex eodem albumine (quod omnes fatentur similare esse, non autem ex diversis partibus compositum singulas pulli partes, ossa, ungues, plumas carnem, caeterasque omnes, procreari, & nutriri. Praeterea, qui hoc modo philosophantes materialem duntaxat caussam assignant, & vel ex elementis sponte aut casu concurrentibus, vel ex atomis variè dispositis, caussas rerum naturalium deducunt; quod est in operibus naturae, atque in generatione & nutritione animalium praecipuum, haud attingunt: divinum nempe illud efficiens, & naturae numen, (quod summâ arte, providentiâ, & sapientia operatur, omniaque in finem aliquem, sive boni alicujus gratiâ efficit) non agnoscunt; sed divino Architecto honorem derogant, qui non minore artificio, & providentiâ corticem, in ovi tutelam, exstruxit; quàm caeteras omnes ovi particulas ex eadem materiâ, & per eandem facultatem formatricem composuit. Quanquam illa, quae jam diximus, vera sunt (ovum scilicet etiamnum in utero existens, duro cortice muniri;) tantopere tamen apud me semper valuit Aristotelis autoritas, ut non temere ab illa recedendum putem; ideoque credam (quod etiam observationes meae confirmant) huic corticis concretioni, aliquid in ipso ejus exitu ab ambiente aëre accedere; lentumque illum & lubricum humorem, (a quo, dum nascitur, madet) itatim ab ejus exclusione indurari. Cortex enim, dum in utero est, multò tenuior, & transparens magis, ac laevi superficie conspicitur; edito autem jam ovo, crassior multò, minùs translucidus, & superficie asperâ (tanquam polline albissimo adsperso, & nuper accrescente) apparet. Liceat nobis, hic dum sumus, aliquantulum exspatiari. In Scotiae insulis orientalibus desertis, tanta omnis ferè generis avium marinarum copia reperitur; ut, si, quae à fide dignis accepi, retulero; verear, ne fabulas maiores narrare videar quàm quas autores varii, de anseribus Scotici ex arborum quarundam fructibus, (quos nunquam viderunt) in mare delabentibus, prognatis Quae ipsemet vidi, bonâ fide edisseram.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
