# Exercitationes de generatione animalium 55

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/55

Nonnulla de hac re suprà diximus, atque eandem alibi pleniùs demonstravimus. Albi hujus excrementi copia ibi praesertim conspicua est, ubi accipitres stationibus suis conterminos muros faecibus illinunt, albedine gypseâ obducunt, & quasi cerussâ depingunt. In struthionis mortui cloacâ, gypsei hujus caementi eam copiam reperi, quae manum integram facilè impleret. Similiter in testudine terrestri, caeterisque quadrupedibus oviparis, album hoc caementum abundat; forasque ejectum, evaporatione tenuioris partis, citò vel in crustam friabilem, aut in pollinem ovi testae pulveratae simillimum, concrescit. Inter avium tam diversa genera (quae ad Insulam dictam generandi caussa advolant) tamque varios nidorum modos, in quibus ova incubant; una mihi monstratur avis, quae ovum duntaxat singulare, sive unicum parit, idemque super cujusdam lapidis acuti fastigium collocat, (nullo nido, aut conquisitâ strue suppositâ) idque tam firmiter, ut mater abire, & redire, salvo ovo, possit. Hoc autem si quis loco dimoveat, nullâ arte postea stabiliri potest; quin indè devolutum, praeceps in mare ruat. Locus nempe (ut dixi) caemento albo incrustatur; ovumque cùm nascitur, lentâ & viscosa madet humiditate, quâ citò concrescente, tanquam ferrumine quodam, substrato saxo agglutinatur. Tam subitae concretionis exemplum apud Statuarios videre est, qui ex alabastro calcinato, vel gypso aquâ temperato, caementum liquidum efficiunt; quò ita applicito, defunctorum vultus, vel alterius cujuslibet rei, etiam minutissimae, simulacrum & imaginem excipiunt; eodemque mox indurescente, proplasmata concinnant. Quemadmodum igitur in omnibus ferè liquoribus terreni aliquid inest (ex. gr. in vino, tartarum; in aquis, limus, aut sabulum; in lixivio, sal; qui, humido magnam partem exhalante, concrescit & subsidit) ita pariter sedimentum album avium, unà cum urina, è renibus in cloacam descendere arbitrabar, ovumque ibidem eodem oblini, & incrustari; ut pavimenta à falconibus, & praedictae Insulae totum clivum gypsari diximus: & perinde atque vasa, locaque alia ubi crebrò mingitur, flavo cortice tegi solent; materiâ illâ scilicet concrescente, ex qua calculi in renibus, vesicâ, aliisque corporis partibus generantur. Credebam, inquam, (praesertim Aristotelis, & Plinii autoritate ductus) ex hujusmodi albo sedimento, quod in omnibus oviparis, (quorum ova duro cortice integuntur copiosè De reliquis Ovi partibus. copiosè adest, ovi gallinacei corticem fieri, & ab ambiente frigore (dum excluditur) concrescere: Eandemque meam sententiam, aliae quoque plurimae observationes adeò confirmârunt; ut vix mihi temperem, quin credam, aliquam saltem testae partem indè produci. Veruntamen (ut rectè monet Fabricius) ratio omnis conticescat oportet, ubi experientia refragatur. Vitiumque hujus seculi est nimis familiare, phantasmata, ex conjecturâ, levique ratiocinio (sine oculorum testimonio) nata, pro manifestâ veritate obtrudere.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
