Latin
56
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 56
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi enim certò compertum est, ovum (saltem apud nos) in ipso utero existens cortice integi: licèt Aristoteles, &Plinius contrarium affirment, idque Fabricius quoque haud pertinaciter negandum putet. Forsitan locis calidioribus, &robustioribus gallinis, ovum molle &sine testa ut plurimùm nascitur; apud nos verò id rarissimè contingit. Ita mihi olim, Venetiis cùm essem, Aromatarius Medicus clarissimus ostendit, inter utramque faseoli laminam, minutum folium efformatum; cùm tamen apud nos, in similibus faseolis, duntaxat apex parvulus nascituri germinis appareat. Tantopere ad foecunditatem &celeriorem proventum, caeli, soli, aërisque benignus tepor, &clementia conducunt. De reliquis Ovi partibus. Exercitatio 11. Bi autem, quando, &quomodo reliquae Ovi partes generentur, in historia uteri partim jam diximus; partimque postea, ubi de earum utilitatibus agetur, dicemus. Albumen (inquit Fabricius) ovi albus liquor, Plinio; ovi candidum, Celso; ovi albor, Palladio; qvi album, &albamentum, Apicio; Graecè λευκὸν; ab Arist. οῦ λαύκωμα; ab Anaxagorâ, ὄρνιθος γάλα, lac avium dicitur. Estque ovi liquor frigidus, lentus, albus, varius crassitie, (nam ad obtusam, acutamque ovi partem liquidius, in aliis partibus crassius visitur;) &copiam, (copiosior enim est ad obtusam ovi partem, minùs ad acutam, &adhuc minùs in caetera ovi parte) vitellum undique obtegens, &cingens. Ego verò in ovo gallinaceo non modò varium albumen observavi, sed etiam duplex; utrumque propriâ membranâ involutum: alterum tenuius, liquidius, &ejusdem ferme consistentiae cum humore illo, quem ex uteri plicis manantem, albuminis materiam &nutrimentum De reliquis Ovi partibus. mentum diximus. Alterum albumen est crassius, &viscosius, pauloque magis ad albedinem vergens; in vetustioribus autem &requietis ovis, post aliquot dierum incubationem, sufflavescens.