# Exercitationes de generatione animalium 57

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/57

Ut secundum hoc albumen, vitellum undique obtegit; ita liquor ille exterior, ipsum circumambit. Bina haec albumina distincta esse, vel hinc constat: Si, ablato cortice, membranam utranque proximam penetraveris; videbis alborem liquidum & exteriorem protinus effluere; iisdemque membranis hinc inde in patinam reclinatis, interius tamen & crassius albumen, locum, & figuram suam globosam servat; utpote membranâ propriâ, tenuique adeò, ut visum prorsus effugiat, terminatum; hanc autem si secueris, secundum albumen illico huc illuc sparsum effluit, & figuram rotundam amittit; perinde atque è vesicâ sectâ humor in ea servatus prorumpit; & disruptâ propriâ vitelli membranâ, liquor croceus egreditur, & globositas pristina subsidit. Vitellus (ait Fabricius) à vita dicitur, quòd eo vivat pullus; dicitur Vitellus. quoque à colore, ovi luteum: Graecè, χρυσὸν; Hippocrati, χλωρὸν; Aristoteli, ὤχρον, & λέκυθον: Antiqui (ut Suidas ex Menandro) νεοτῶν, i. e. pullum appellarunt; quòd existimarent ex eâ ovi parte pullum nasci. Est ovi liquor mollissimus, tenuissimâ membrana obductus, quâ abruptâ effluit, neque ampliùs in se constans detinetur; in medio ovi consistens; colore modo luteo, modò inter flavum & pallidum medio; perfectè rotundus; magnitudine varius, pro pennatorum magnitudinis varietate, palustria enim plus lutei, terrestria plus albi habere scribit Arist. Hoc eodem autore, Hist. aul. 6. luteum ovorum atque albumen contrariam naturam obtinent; non solùm co-c. 2. lore, sed etiam potestate. Luteum enim à frigore densatur; albumen non densatur, sed magìs liquescit. Contrà ab igni spissatur albumen, luteum non spissatur, sed molle permanet, nisi peruratur. Et elixando, quàm assando, plus concrescit, atque siccatur. Et quemadmodum in mundo majore, terra in centro posita, aquâ & aëre circundatur; ita pariter vitellus, ovi pars terrestrior, duobus albuminibus, crassiore, & tenuiore ambitur. Imò verò, (teste Aristotele) si quis vitellos atque Hist, an. albumina multa exempta, inque patinam indita commiscuerit, atque elixaDe gen. n. rit igne molliore remissioreque; lutea tota massa in medium coit orbiculare, alba autem huic circunfunditur. Medici autem plurimi, albumen esse partem ovi frigidiorem statuunt. Sed de his posthaec, plura. Chalazae, i. e. grandines (Italis galladura, Anglis the treddle) binae chalatae. singulis ovis obtigerunt; altera in obtuso, altera in acuto angulo. Plus earum in albumine reperitur; vitello tamen validiùs adhaerent, ejusque membranae appenduntur. Corpora sunt longiuscula, concreta magis quàm albumen, & albidiora, nodosa, luciditatis cujusdam non expertia, ut grando; unde illis nomen: constat enim quaelibet chalaza pluribus quasi grandinibus albumine ad invicem Do reliquis Ovi partibus.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
