# Exercitationes de generatione animalium 6

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/6

Haec, & alia his similia, cùm mira (ut solet) promptitudine effunderet; ego interpellans, Quàm sis ipsemet, inquam, immunis ab hac culpâ, satis intelligunt omnes qui te norunt: atque hinc est, quòd Viri eruditi plurimi, quibus indefessum tuum in excolenda Philosophia studium exploratum est, ulteriora tua experimenta avidè exspectent. Harveus subridens, Ergone autor sis, ait, ut è portùs hujus (in quo dego) tranquillitate, me dem iterum in infidum mare? nosti, quantum turbarum pristinae meae lucubrationes concitaverint.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
