Latin
63
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 63
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc antiqui, cùm verno tempore, flante hoc vento, viderent gallinas, citra maris operam ova parere; Zephyrum eorundem procreationis autorem crediderunt. Sunt etiam ova urina &cynosura (quae fiunt incubatione derelictâ) sic dicta, quòd diebus canicularibus ova saepe putrescant, quia ob aestus nimios ab incubantibus gallinis deseruntur; vel etiam, quia eâ anni tempestate crebrò tonat. Aristoteles enim asseruit, ova perire, si gallinâ incubante tonuerit. Ova illa foecunda censentur, quae, (ablatis impedimentis extraneis) fotu blando de se pullos producunt. Quod non solùm fit à gallinae, sive matris incubatione, sed &cujusvis alterius avis, (modò justae magnitudinis fuerit, ut operiendo foveat, &protegat) aut alio quocunque blando calore. Nihilo enim secius (inquit Aristoteles) sponte suâ in terra, quàm avium incubatu perficiuntur. Quemadmodum in Aegypto defodiunt in fimo terrâ obruto. Et Syracusis prodidere potatorem quendam, ovis sub storea humo stratis tandiu potare solitum esse, dum ova excluderentur. Livia Imperatrix quoque fertur ovum tandiu in gremio fovisse, donec ex eo foetus redderetur. Hodieque in Aegypto, alibique, in clibanis sive hypocaustis, pulli ex ovis generantur. Ovum itaque (ut Fabricius verè asserit) non modo pulli utetus, &locus est; sed id etiam à quo tota pulli generatio pendet; quam ovum perficit, ut agens, ut materia, ut instrumentum, ut locus, &ut alia, si quae concurrunt. Certum enim est, pullum ab interno in ovo principio efformari; nihilque ovo perfecto ab incubatione accedere, praeter fotum &tutelam; quemadmodum nec gallina, pullis jam exclusis quicquam ampliùs tribuit, praeter benignum calorem, &curam, quibus à frigore, &externis injuriis eos protegit, victumque facilem suppeditat. Desideratur igitur potissimùm gallinae incubatio, ut exclusos jam pullos huc illuc deducat, victum idoneum quaerat, &praeparet, alarumque tepore foveat. Quod aliis artibus haud facilè praestiteris, Capones, &hybridae apud nos in vivariis ex phasiano &gallinâ geniti, ova quidem incubant, &excludunt; pullos tamen commodè deducere, curamque educationis sedulam praestare nesciunt. Lubet hîc mirari (de eâdem re postea uberiùs disceptaturi) quantâ sedulitate &patientiâ, aves foeminae ferè omnes, dies noctesque totas nidis suis insideant, seseque macerent, ac prae fame propemodum enecent; quantisque periculis sese exponant, ut ova tueantur; quae si aliquando coactae tantillum reliquerint, hem! quanto ardore, &festinatione eadem repetunt, &operiunt? Anates, &anferes, interea dum paulisper abfuerint, ova stramine tegunt, &occultant.