# Exercitationes de generatione animalium 64

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/64

Quâ verò magnanimitate, imbelles saepe matres ova sua protegunt? quae tamen fortassis subventanea, aut urina fuerint, aut etiam non sua; imò verò artificialia interdum ova, ex creta aut ebore effictâ, pari animi fortitudine defendunt. Stupendus profectò avium amor erga ovum iners, & vitâ privatum; quod tantae solicitudini nihil commodi, aut voluptatis retribuat. Quis non admiretur, affectum illum, aut furorem potiùs, glocientis gallinae; qui extingui nequit, nisi aquâ frigida obruatur? Durante hoc animi impetu, cuncta negligit; & ceu furibunda, alas dimittit, dum hispidae surriguntur plumae; inquieta, & querula obambulat; alias gallinas nido deturbat; ova passim quaerit, quae incubet; nec quiescit, donec aut illa nacta fuerit, aut pullos quos deducat; quos sanè miro zelo, & ardore convocat, fovet, pascit, & tuetur. Quàm lepidè risum movet gallina, dum supposititios anatis pullos (quos, pro suis, exclusit) in aqua natantes sequitur, locumque saepe ambiens, cum periculo vadum tentat, invocat, mirisque artibus ad se pellicere satagit? Ova sterilia pullos non excludunt, (autore Aristotele) quia hu. Hist. an. mor eorum ob incubatione non crassescit, neque aut luteum, aut l. 6. c. 2. candidum à pristinâ naturâ immutatur. Verùm de hac re postea in universali generationis contemplatione tractabimus. Mulieres apud nos, ut ova cynosura & irrita, à foecundis (quae pullos intus formatos habent) internoscant; post decimum quartum, aut decimum sextum à primo incubatu diem, ova in aquam tepentem molliter demittunt: quae fundum petunt, irrita habentur; foecunda, quae innatant. Si foetus in ovo grandior factus se alacriùs moverit, ovum non modò huc illuc volutatur, sed & saltus edit. Et si aurem propiùs admoveris per aliquot dies ante exclusioonem, pullum intus calcitrare, obstrepere, & pippire audies. Similes turbas ubi gallina incubans in nido senserit, ova revolvit, & accommodat, (ut sedulae matres inquietos & plorantes infantes in cunis solent) donec pulli, debitam posituram nacti, quieverint. Gallinarum ova numero praeterea distinguuntur. Aliquae enim à Numero. gallinae (ait Philosophus) toto anno pariunt, praeter menses brumales Hist. an. duos. Generosae quaedam, ante incubationis tempus, etiam sexagena pari-l. 656. 12. unt. Quanquam hae minùs sunt foecundae, quàm plebeiae. Adrianicae gallinae parvae sunt: quotidie pariunt: morosae tamen sunt; & pullos interimunt saepe suos; ac sunt versicolores. Edomesticis nonnullae etiam bis die pariunt. Jam verò etiam quaedam ob ingentem foecunditatem brevi interiere. In Anglia, aliquae gallinae quotidie ovum pariunt: sed fertil iores ut plurimùm biduo continuè pariunt; primum nempe ovum matutino tempore, secundum postridie sub vesperam; tertio autem die feriantur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
