# Exercitationes de generatione animalium 66

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/66

Enimvero licèt Aristoteles dicat, gallinas aliquas ejusmodi semper ova parere; istuc tamen praeter naturae institutum non contingere, vix crediderim. Et quanvis ex istiusmodi ovis gemini pulli nascantur, (ut nobis compertum est, contrà quàm arbitratur Fabricius, qui ait, ex tali ovo pullum procreari cum quatuor cruribus, duobusque capitibus, aut quatuor alis: qua de re infrà aliquid dicetur) non sunt tamen vitales, sed plerunque citò pereunt; idque vel ob loci atque aëris in cortice defectum, vel quòd alter alteri impedimento sit, & nocumentum adferat: neque enim fieri potest, ut uterque exclusioni aequè paratus sit, & non alter eorum abortus fiat. Ut breviter & summatim dicam: differentiae ovorum sunt potissimùm trium generum: alia nempe foecunda sunt, alia irrita: alia marem, alia foeminam productura: alia ex cognati generis parentibus, alia ex diversis oriuntur, & hybridas pullos pariunt; qualia à gallina, & phasiano concipiuntur; & vel priorem, vel posteriorem ineuntem marem referunt. Quippe, auctore Aristotele, ovum quod per coitum constitutum est. transit è suo genere, in genus aliud; si priùs coeat (quae vel subventaneum, vel semine maris diversi conceptum fert) quàm luteum in candidum mutetur. Atque ita & hypenemia fiunt foecunda, & foecunda suscipiunt maris formam, qui posterior inierit. Quod si jam in album facta fit mutatio, fieri non potest, ut vel subventanea in foecunda mutentur, vel quae per coitum concepta gestantur, transeant in genus maris, qui secundus coierit. Est enim semen galli (ut facetè Scaliger) quasi testamentum, cujus ultima voluntas valet. His forsan addere liceat, Ova quaedam, prae caeteris, esse robusta, vegeta, & (si fas dicere) animosa: in ovis enim ut anima inest, ità etiam par virtus nidulatur. Quemadmodum enim in aliis animalium generibus, foeminae quaedam libidine adeò turgent, venerisque plenae sunt, ut ab omni (etiam levi) coitu, eodemque semel duntaxat & ab imbecilliore quoque mare, peracto; protinus tamen concipiant, pluresque faetus ex eodem coitu producant: aliae verò tam torpidae & ignavae sunt, ut, nisi à mare generosiore, cupidinisque spiritu accenso, comprimantur, (idque reperito saepius, & continuato coitu) prorsus infoecundae maneant. Idem quoque similiter in ovis contingit; quorum aliqua licet à coitu con cepta De generatione foetus ex Ovo gallinaceo. cepta fuerint, improlifica tamen sunt, nisi à repetito & continuato coitu perficiantur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
