# Exercitationes de generatione animalium 67-2

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/67-2

nostras enarremus. Opus profectò aequè arduum, ac proficuum, & jucundum. Latent enim plerunque, veluti in alta nocte, prima Naturae stamina; & subtilitate suâ, non minùs ingenii, quàm oculorum aciem eludunt. Neque enim minore ferè negotio, intima generationis arcana, & obscura principia; quàm mundi totius compagem, & creationis modum inveneris. Durat reciproco hoc generationis, & corruptionis ordine, rerum aeternitas: Et quemadmodum Sol oriens, occidensque, perpetuis suis circumgyrationibus aevum complet: ità similiter caducae res mortalium, alternis individuorum vicissitudinibus, redintegratâ semper eâdem specie perennant. Auctores, qui hac de re quicquam tractarunt, ferè omnes diversum iter ingressi sunt: quòd nempe privatis opinionibus, pridem receptis, occupata mens, ad consimilia exstruenda dogmata inclinaret. Aristoteles De gentratione foetus ex ovo. Aristoteles olim, nuperque Hieronymus Fabricius, de generatione Hist, an. & formatione pulli ex ovo, accuratè adeò scripserunt, ut pauca admodum desiderari videantur. Vlysses Aldrovandus tamen ovi pulluOrnithol. lationem ex suis observationibus descripsit; qua in re, ad Aristotelis autoritatem potiùs, quàm experientiam ipsam collimâsse videtur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
