# Exercitationes de generatione animalium 69

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/69

Videtur etiam observasse principium foetus; sed, quid esset, ignorasse; cùm ait, punctum album in circulorum medio galli semen esse, ex quo fit pullus. Ità contigit, ut singuli, dum ad praeconceptas dudum opiniones, formationis pulli in ovo rationes exigunt, à vero scopo aberrarent. Alii nimirum sanguinem aut semen, materiam esse censent, unde pullus constituatur: aliis semen videtur opifex, seu caussa efficiens, quae eundem fabricet. Cùm tamen accuratiùs rem omnem perpendenti certum sit, nullam ibidem paratam esse materiam, nec sanguinem menstruum adesse, quem semen maris, coitus tempore, coagulet, (ut voluit Aristoteles;) nec pullum ex semine maris, aut foeminae, aut utrisque commistis, in ovo oriundum esse. Prima Ovi inspectio: sive, quid primus incubationis IMI dies in Qvo produxerit. g agata Exercitatio 14. *VT clariùs innotescat, quid prima ab incubatu dies in ovo produxerit; sciendum primò est, quaenam sponte mutationes in eo contingant; quibus ovum requietum, à recenti, (citra incubationem) distinguitur; ut ita, quid ab ipso incubitu proficiscatur, fit manifestum. Cavitas igitur (ut diximus) in obtusa ovi parte, omnibus quidem adest; sed quò vetustius ovum fuerit, eò major indies redditur; praesertim locis & temporibus calidioribus, (exhalante nimirum parte aliquâ albuminis tenuiore; ut in historia ovi dictum est. ) Eademque, dum ampliatur, magis secundum ovi longitudinem, quàm latitudinem expanditur; & figuram demum ab orbiculari declinantem obtinet. Cortex ovi minùs jam transparens, offuscatur. sive spiAlbumen crassius redditur, & viscidius, ad stramineum, ceum colorem vergens. Propria quid primus incubationis dies in Qvo pro duxerit. Propria vitelli tunica laxior reddita, in rugas flaccescit. Nam & hujus liquoris aliquid tempore dissipari, verisimile est.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
