# Exercitationes de generatione animalium 7

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/7

Praestat sanè interdum, domi privatim sapere, quàm, quae multo cum labore comparaveris, ea protinus divulgando, tempestates ciere, quae tibi, in posterum, otium & quietem adimant. Imò verò respondi, virtuti id praemium usitatum est, ut bene merenti malè rependantur gratiae: venti autem, qui turbas istas dederunt, perinde ut Caecias, malum ipsimet sibi accersiverunt. Simul ostendit mihi Exercitationes de Generatione animalium, ingenti labore elimatas. atque ego illico, Habeo, inquam, quod volebam: has enim nisi publici juris feceris, dicam te & nomini tuo deeße pariter, & aliorum utilitati invidere. nec erit, quod negotium tibi ulterius facessat. quicquid enim est à prelo typographico molestiae, id ego omne in me suscipiam lihens. Gravatè ille primò, atque, inter alia, Tractatum hanc, omissa Insectorum generationis historia, mancum fore caussabatur. Quid multa? impetro tandem; & concedo tibi, inquit, scripta haec mea vel continuò edendi, vel in posterum supprimendi liberam potestatem. Actis eam ob rem plurimis gratiis, valodixi: abiique, ceu Jason alter, vellere aureo ditatus.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
