Latin
71
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 71
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo incubationis, sive primo inspectionis die, dicta macula dilatatur ad pisi, vel lentis magnitudinem; &in circulos (ceu circino circumductos) dispertitur; qui punctam album perexiguum habent pro centro. Hanc maculam Aldrovandum quoque observâsse, verisimile est; siquidem ait, in medio lutei quasi subalbidum quid apparuisse, cujus Aristoteles non meminit: &Coiterum, ubi ait, secundâ die in vitelli medio pars candidior reliqua: atque etiam Parisanum, cùm ait, secundâ die album corpus mediocris grani lentis magnitudinem &figuram repraesentans conspici: estque illud (inquit) galli semen albâ &tenuissimâ tunicâ obductum, quod substat duabus communibus toti ovo membranis; superstat verò propriae vitelli tunicae. Crediderim tamen, neminem hactenus cicatriculam hanc in omni ovo reperiri, pullique originem esse agnovisse. Interea Chalazas sive grandines, hinc atque illinc ab utroque ovi cacumine, versùs latera ejus declinasse videas: idque ob permutatum illum (quem diximus) liquorum situm. Adeò, ut altera chalaza ex obtuso angulo aliquantulum descendat, altera verò ex acuto cacumine tantundem sursum feratur: quemadmodum in obliqua sphaera, quantùm alter polus suprà horizontem ascendit, tantundem alter deprimitur. )paululum colliVitellus etiam (praesertim ubi cicatricula est ante incubationem quescere incipit, propriamque suam tunicam (quam in tumorem attolin ovis requietis laxiorem &rugosam diximus &saporis bonitalit; videturque eundem colorem, consistentiam, tem, quam in recenti ovo habuit, recuperâsse. Est hic primae diei processus ovi ad prolem, primumque advenientis pulli vestigium. Aldrovandus addit, albumen necdum alterari; quod veritati consonum est. Dum autem affirmat, galli semen in car dem deprehendi, manifestò fallitur. Levissimo nempe argumento innixus, putavit chalazas esse semen galli, quia scilicet ova iis destituta, infaecunda sunt. Ita sanè; &nè ova quidem: siquidem irritis pariter ac foecundis, grandines semper adsunt. Ille verò, forsan à mulierculis deceptus, (quae illas in Italia galladuram vocant) communem errorem sequutus est. Nec minoris imprudentiae Hieronymus Fabricius tenetur, qui, sculptis pluribus imaginibus, formationem pulli exhibet; cumque ex chalatis corporari contendit: non animadvertens, grandines iis temporibus integras utrinque, &immutatas (sed loco motas) reperiri; pullique exordium alibi, remotè à chalazis, quaerendum esse. Secunda Ovi inspectio. Secunda Ovi inspectio. Exercitatio 15. PRaeterito die secundo, dicti cicatriculae circuli conspectiores