# Exercitationes de generatione animalium 74

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/74

Tertia Ovi inspectio. Exercitatio 16. Idimus secundum processum, sive praeparationem ovi ad foetum, quae die tertio observanda venit. Sequitur, ut tertium ejus apparatum intueamur; qui post tres dies totidemque noctes considerandus est. De eo Aristoteles: Generationis indicia extare incipi- De Hist. unt in gallinis, post tres dies totidemque noctes. (puta, die Lunae ma-an. l. 6. c. 32 nè, si die Veneris praecedenti, in aurorâ, ova gallinae incubiturae supposita fuerint) estque tertiae figurae, apud Fabricium, facies. Quarto itaque die si inspexeris, occurret jam major metamorphosis, & permutatio admirabilior; quae fingulis ferè illius diei horis manifestior fit; quo tempore in ovo, de vita plantae, ad animalis vitam fit transitus. Jam enim colliquamenti limbus lineâ exili sanguineâ purpurascens rutilat: ejusque in centro ferè, punctum sanguineum saliens emicat; exiguum adeò, ut in suâ diastole, ceu minima ignis scintillula, effulgeat; & mox, in systole, visum prorsus effugiat, & dispareat. Tantillum nempe est vitae animalis exordium, quod tam inconspicuis initiis molitur plastica vis Naturae! Observationem hanc, si sub finem tertii diei experiri libuerit; adhibitâ summâ diligentiâ, & clarâ, magnaque luce, vel radiis solaribus adaptatis, aut perspicilli ope, discernere poteris. Aliàs autem ita tenuis est & exilis purpurissata linea, punctique salientis adeò imperceptibilis motus, ut planè frustrà sis. Quarti verò diei principio evidenter, & sub finem ejus evidentissimè apparet punctum sanguineum saliens, quod jam movetur (ait Arist.) ut animal in candido liquore: (quem ego colliquamentum nomino) ab eoque puncto meatus venarum specie duo sanguine pleni, flexuosi feruntur ad circulum purpurissatum, & tunicam ambientem colliquamentum. Sparsis interea per ipsius colliquamenti spatia plurimis fibrosis propaginibus, quae omnes ab uno principio (ut arborum virgulta ab eodem trunco) profluunt. In hujus radicis angulo inflexo, colliquamentique medio, punctum rubrum saliens ponitur, quod in pulsu suo rhythmum & ordinem, ex systole & diastole compositum servat. In diastole quidem, quasi majorem sanguinis quanditatem imbiberet, ampliatum apparet, atque emicat: in systole verò confestim subsidens, tanquam ictu illo convelleretur, & sanguinem dimitteret) delitescit. Punctum hoc Fabricius in tertia sua figura depinxit, & (quod mireris) pro corpore foetûs accepit: quasi aut ipsum saliens pulsansve non observâsset, aut Aristotelis locum perperam intellexisset, aut ejus omnino non meminisset.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
