Latin
75
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 75
Unproofread scanNot analysed yet
Mirandum verò magis, eum toto hoc tempore de chalazis suis nihil fuisse sollicitum, ex quibus tamen pulli exordia deducit. Vlysses Aldrovandus, eodem ferè tempore Bononiae scribens, ait: Apparebat in albimine exiguum velut punctum saliens, estque illud quod Philosophus cor statuit. Ex eo verò evidenter videbam enasci venae trunculum, &ab hoc duos alios ramulos proficisci, qui meatus illi fuerint sanguiferi, quos ad utranque tunicam ambientem vitellum &album protendi ille dixerat. Sum autem omnino ejus sententiae, ut ejusmodi vias credam esse venosas, ac pulsatiles, sanguinemque in iis contineri purioorem, principalium membrorum generationi, jecoris nempe, &pulmonis, similiumque idoneum. Non sunt autem ambae venae, neque utraque pulsat: sed altera, arteria; altera, vena est; ut postea dicemus: simulque, meatus hos foetui vasa umbilicalia fieri, docebimus. Volcherus Coiter haec habet: Punctus sive globulus sanguineus, in vitello antea inventus, jam in albumine potiùs repertus, manifestè pulsabat. Malè ait, in vitello antè inventus; punctus enim in vitello inventus, albus, non saliens erat; nec secundo post incubitum die, punctus aut globulus sanguineus saliens apparet. Sed punctus ille (quem in medio circuli, quasi centrum, diximus, &vitello adnexum) evanescit, priusquam punctus, qui ab Aristotele saliens dicitur, discerni queat; vel in rubrum (ut opinor) conversus, pulsat. Nam uterque punctus, in centro colliquamenti, &iuxta radicem venarum indè exorientium situs est: nunquam autem simul apparent, sed in albi locum succedit ruber punctus salicun Id quidem Volcherus verissimè: Punctus saliens jam in albumine potiùs reperitur, quàm in vitello. Quibus verbis permotus, quaesivi diligenter, numnam punctus ille albus, in sanguineum punctum transmutaretur; quoniam ambo ejusdem penè magnitudinis, &eodem in loco videbantur. Et aliquando quidem inveni rutilantem &purpurissatum circulum extimum, desinentem juxta horizontem miniatum colliquamento circundatum; in cujus centro punctus albus, non autem ruber aut saliens reperiebatur: nunquam vero simul utrosque illos punctos conspicatus sum. Magni certè momenti est haec disquisitio: utrum scilicet sanguis insit, ante . ca pulsum? &,num punctus, ex venis; an venae, ex puncto oriundae sint? Quantùm mihi observare licuit, videtur sanguis esse ante pulsum: cujus sententiae hanc causam dicam.