# Exercitationes de generatione animalium 75

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/75

Mirandum verò magis, eum toto hoc tempore de chalazis suis nihil fuisse sollicitum, ex quibus tamen pulli exordia deducit. Vlysses Aldrovandus, eodem ferè tempore Bononiae scribens, ait: Apparebat in albimine exiguum velut punctum saliens, estque illud quod Philosophus cor statuit. Ex eo verò evidenter videbam enasci venae trunculum, & ab hoc duos alios ramulos proficisci, qui meatus illi fuerint sanguiferi, quos ad utranque tunicam ambientem vitellum & album protendi ille dixerat. Sum autem omnino ejus sententiae, ut ejusmodi vias credam esse venosas, ac pulsatiles, sanguinemque in iis contineri purioorem, principalium membrorum generationi, jecoris nempe, & pulmonis, similiumque idoneum. Non sunt autem ambae venae, neque utraque pulsat: sed altera, arteria; altera, vena est; ut postea dicemus: simulque, meatus hos foetui vasa umbilicalia fieri, docebimus. Volcherus Coiter haec habet: Punctus sive globulus sanguineus, in vitello antea inventus, jam in albumine potiùs repertus, manifestè pulsabat. Malè ait, in vitello antè inventus; punctus enim in vitello inventus, albus, non saliens erat; nec secundo post incubitum die, punctus aut globulus sanguineus saliens apparet. Sed punctus ille (quem in medio circuli, quasi centrum, diximus, & vitello adnexum) evanescit, priusquam punctus, qui ab Aristotele saliens dicitur, discerni queat; vel in rubrum (ut opinor) conversus, pulsat. Nam uterque punctus, in centro colliquamenti, & iuxta radicem venarum indè exorientium situs est: nunquam autem simul apparent, sed in albi locum succedit ruber punctus salicun Id quidem Volcherus verissimè: Punctus saliens jam in albumine potiùs reperitur, quàm in vitello. Quibus verbis permotus, quaesivi diligenter, numnam punctus ille albus, in sanguineum punctum transmutaretur; quoniam ambo ejusdem penè magnitudinis, & eodem in loco videbantur. Et aliquando quidem inveni rutilantem & purpurissatum circulum extimum, desinentem juxta horizontem miniatum colliquamento circundatum; in cujus centro punctus albus, non autem ruber aut saliens reperiebatur: nunquam vero simul utrosque illos punctos conspicatus sum. Magni certè momenti est haec disquisitio: utrum scilicet sanguis insit, ante .ca pulsum? &, num punctus, ex venis; an venae, ex puncto oriundae sint? Quantùm mihi observare licuit, videtur sanguis esse ante pulsum: cujus sententiae hanc causam dicam.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
