# Exercitationes de generatione animalium 8

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/8

Domum autem reversus, dum singula perlustro, mirabar equidem, tam ingentem thesaurum tandiu absconditum latuisse: &, dum alii apinas, tricasque, & cramben bis (imò centies) coctam, magno cum fastidio exhibent. Virum hunc eximias suas observationes tam parvi facere. Enimvero quotiescunque nova inventa depromit, haud multorum more se gerit; nempe, tenquam loquatur quercus, aut lactis gallinacei haustulum propterea mereatur: sed quasi fortuitò, aut facili negotio in res illas incidisset; quas nihilominus datâ operâ, studioque indefatigabili rimatus est. Candoris etiam eximi hac argumentum est, quòd nullius autoris nomen lacessat, sed suam ubique pacatè proferat sententiam. Dicere enim solet, indicium esse caussae non bonae, pro eadem rixosè acriterque contendere: veritatem autem patrono non indigere. Cumque facilè potuerit integrum hoc opus de suo texere: maluit tamen itized by Google Dis men (evitandae invidiae ergò) Aristotelis & Aquapendentis ductum sequi, tanquam ipsemet duntaxat subtegmen adderet. De eo haud dicam ampliùs (nè omni mea laude superiorem in os laudare videar:) Vobis praesertim, quibus virtus, candor, & ingenium illius optimè perspecta sunt.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
