# Exercitationes de generatione animalium 9

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/9

De me ipso autem hoc solum addam: me in hoc negotio obstetricis duntaxat munus obiisse. Nempe foetum hunc, quemadmodum videtis, consummatum ac perfectum, aegrè verò prodeuntem foras, & fortè auram aliquam maleficam metuentem, in lucem eduxi. Habui scilicet preli curam: & cùm Autor noster ità pingere soleat (idque viris doctis apud nos solenne dicitur) ut vix quisquam, nisi assuetus, facilè legendo sit; sedulò operam dedi ut nè hanc ob caussam multùm à Typographo peccaretur: quod in libello ejus non ità pridem edito, minùs cautum fuiße video. Habetis itaque, Viri doctißimi, scriptionis hujus caussam: nempe, ut sciatis, Harveum nostrum Reipublicae literariae commodo, Vestrae omnium dignitati, & honori suo litasse. Valete, καὶ θύτυχειτε. PRAERIA Uod multi à me petierunt, aliqui etiam efflagitârunt; non ingratum fore spero (Lector candide!) si, quae de Generatione animalium ex dissectionibus anatomicis observare licuit, (aliter enim multò, quàm ab auctoribus, sive Philosophis, sive Medicis tradita est, rem omnem deprehendi exercitationibus hisce, in veritatis studiosorum gratiam, & utilitatem, exposuero. Medici omnes, Galenum sequuti, ex maris & foeminae seminibus in coitu mistis, secundùm hujus vel illius praedominium, foetum huic, vel illi similem, marem item, vel foeminam procreari docent.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
