# Exercitationes de generatione animalium 90

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/90

Memini, me aliquando die septimo in ovo ignaviore vidisse cavitatem quidem in obtuso cacumine dilatatam, colliquamentum venis conspersum, in ejus medio vermiculum, oculi etiam rudimentum, caeterâque quae in aliis ovis quarto aut quinto die fieri solent: vesiculae tamen pulsantes non aderant; nec venarum truncum, aut radicem (ex qua ipsas oriri diximus) reperire licuit. Quapropter meritò ovum imbecillius judicabam, & quasi à tergo relictum, facultateque generativâ effoeta praeditum, jamque internecioni proximum. Praesertim, cùm ejus colliquamentum minùs solito pellucidum & fulgens, venasque parùm rutilantes cernerem. Evanescente nempe spiritu vitali, pars, quae in generatione prima efficitur, & sub obtutum cadit, in corruptione quoque prior deficit, & evanescit. Inspectio post diem decimum. Exercitatio 20. QUae decimo die conspicienda veniunt, tam accuratè ab Aristotele enarrantur, ut vix quicquam supersit, quod à nobis addi possit. Sententia autem ejus, me paraphraste, est hujusmodi: Decimo jam die pullus totus conspicuus est; atque etiam pellucidus, & De hist. an. albus, praeter oculos, & venarum ramos. Caput etiam toto reliquo corpore majus est; & oculi capite grandiores haerent, seu potiùs adhaerent, & quasi appenduntur, nullâ adhuc pupilla praediti; (scilicet perfectè formatâ: tunicas tamen jam discretas deprehendere, non est arduum) Quippe tunc si eximas, invenias fabis grandiores, & nigros. A quibus detractâ cute humor exit candidus, ac frigidus, vehementer ad lucem refulgens, praeterea verò nihil, (in toto capite nempe) praeter dictam aquam limpidam continetur. Ita nimirum se res habet à die septimo ad decimum usque, ut suprà diximus. Eodem tempore, inquit, viscera quoque jam apparent, & quae ad ventris intestinorumque pertinent naturam: cordis nempe parenchyma, pulmones, jecur, &c. omnia verò alba, mucilaginosa, & flaccida, nihilque firmitudinis in se habentia. Venaeque etiam quae à corde tendunt, jam umbilico applicantur. Ab umbilico autem tenditur vena una ad membranam quâ vitellus continetur: qui eo tempore liquidior jam & fusior est, quàm qui naturâ suâ constare solet. Altera autem ad membranam, quâ & tota membrana (nempe colliquamenti tunica) foetum ambiens & vitellum, interjacensque humor continetur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
