Latin
91
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 91
Unproofread scanNot analysed yet
Crescente enim paulatim pullo, vitelli pars suprà, pars infrà est; albumen autem in medio liquidum. Sed &sub inferiore vitelli parte illâ, albumen item est; quemadmodum &antea suberat. Hactenus Aristoteles. Venas autem jam perspicuè videre est arterias comitari; tam has, quae ad albumina tendunt; quàm illas, quae ad vitellum. Vitellus etiam hoc tempore liquescit, &fusior est; non totus quidem, sed is qui supernatat; (ut pridem diximus) neque etiam venarum ramuli in totum vitellum excurrunt; sed in partem illam duntaxat, quam liquatae cerae instar fusam diximus. Similiter venae, quae ad albumen tendunt, arterias sibi comites habent. Ipsaque albuminis major pars, in humorem candidum (colliquamentum scilicet) abit, qui pullum innatantem amplectitur; interjacetque utramque vitelli portionem, superiorem nempe, &inferiorem; cui in imo (angulo nempe acuto) pars albuminis crassior &viscidior subjacet. Vitelli pars superior, liquidior jam &fusior apparet, quàm inferior; quocunque enim venarum fibrae diffunduntur, partes illae subitò intumescunt &liquidiores fiunt. Decimo verò die, inquit, albumen subsidit, exiguum jam, viscidum, crassum, &subluteum. Quod nimirum in colliquamentum non abiit. Jam maxima albuminis pars in colliquamentum, indeque in foetum absumpta est; totum nempe albumen tenuius; crassiorisque pars major. Vitellus autem amplior, quàm initio erat, conspicitur. Unde manifestè constat, vitellum nondum nutritioni inservire, sed postea huic officio dicatum esse. Et quantùm ex venarum ductu ac distributione conjecturâ consequi potui, foetus ab initio statim ex colliquamento nutritur; quippe in ipsum duntaxat venae primùm disseminantur; deinde in tenuioris albuminis membranam; posteaque in crassius albumen &vitellum. Similiter &crassius mox albumen, pro nutricatu est; ultimoque tandem vitellus. Ità nempe tenerrimus foetus, dum adhuc vermiculus est, tenuissimo, optimeque cocto victu alitur; colliquamento, inquam, &albumine tenuiore. Postquam autem adolevit, cibo utitur aetati, viribusque suis consentaneo. Proximis verbis Aristoteles singulorum in ovo situm describit: Primâ postremaque parte membrana ovi sub cortice, non corticis membrana, sed sub ea: atque in hac liquor inest candidus: (colliquamentum scilicet) Deinde pullus; &eum continens membrana, atque ita separans, ut nè in liquore illo sit foetus ipse. Ubi mendum in textu esse suspicor. Nam ut res ipsa indicat, ita potiùs dicendum foret: Deinde pullus membranâ obvolutus, in eo candido liquore manet, sive natat: quae quidem membrana, non sed est exterior illa totam testam immediatè succingens, altera huic subjecta; quae absumpto jam primo albumine exteriore, reliquoque albumine crasso in acutum angulum depresso; ex duabus membranis, (nimirum albuminis tenuioris, &colliquamenti propriâ) una tunica sit, quae tanquam secundina, chorion dicta, jam apparere incipit.