# Exercitationes de generatione animalium 94

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/94

Si ovum auri admoveris, tumultuantem intus foetum, calcitrantem, respicientem etiam autore Aristotele, atque pipientem manifestè audies. Idem, si in aquam calidam pedetentim dimiseris, innatabit, pullusque intus à calore ambiente expergefactus, saltus edet, ovumque (ut diximus) huc illuc volutabit. Quo experimento mulieres ova foecunda distinguunt à subventaneis, quae aquae imposita subsidunt. Albumine jam penitùs confecto, paulò ante exclusionem, umbilicus alter (quem in albumina derivatum diximus) obliteratur; sive, ut Aristoteles ait, umbilicus is, qui ad securdinas exteriores tendit, solvitur ab animali, & cadit. Qui verò ad luteum fertur, cum pulli tenui intestino connectitur. Excrementa, quae primùm in intestinis reperiuntur, alba sunt, & coenosa, testae ovi emollitae similia. Quinetiam ejusmodi extra foetum intra secundinas reperire est. Adstipulatur Philosophus: Eodem tempore etiam multum emittit excrementi ad extremam membranam. Quin album quoque excrementum tam intra alvum, quàm extra habet. Tempore verò procedente, paulò ante foetûs exclusionem, faeces subvirides cernuntur, quales exclusos pullos ejicere, modò diximus. Visitur etiam in ingluvie portio quaedam colliquamenti deglutita, & in ventriculo schiston, sive coagulum. Nec hactenus quidem jecoris color purpureus, aut sanguineus est, sed ab albore in flavedinem vergens: qualia piscium jecora cernuntur. Pulmones tamen sanguinolenti rubescunt. Vitellus nunc in abdomine inter intestina concluditur: idque non solùm dum foetus in ovo fuerit, sed post exclusionem etiam, cùm obambulat, matremque insequens victum quaeritat. Ut verum videatur, quod Aristoteles multoties affirmat; vitellum nempe, pullo pro cibo contigisse: eodem enim intus contento, pullus primis ab exclusione diebus (donec rostrum firmitudinem acquisiverit, quo cibaria frangat, & praeparet; ac ventriculus robur, quo eadem conficiat) pro nutrimento utitur; estque adeò lacti analogos. Aristoteles huic sententiae calculum suum adjicit, loco à nobis saepius citato: Jam & pullum ipsum multum humoris lutei subit: qui demum Hist. an. decrescit, procedenteque tempore totum absumitur in ipsum pullum, cujus in l. 6. c. 3. corpore comprehenditur; ita ut decimo post die, quàm exclusus est pullus, si dissecetur, etiamnum ad intestinum paulum vitelli reliquum inveniatur. Quinetiam post tricesimum diem, vitelli reliquias ibidem deprehendi.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
