Latin
95
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 95
Unproofread scanNot analysed yet
Et, si valet argumentum à ductu venarum umbilicalium, (quas ad jecoris portam uno aut altero trunco terminari diximus) pullus jam eodem prorsus modo nutritur, alimento ex vitello per vasa umbilicalia attracto; quo postea chylo ex intestinis per venas mesentericas traducto alitur. Vasa enim utrobique ad jecoris portam terminantur, ad quam nutrimentum pariter attractum deferunt. Ut ad venas lacteas in mesenterio (quae in pennatis nullibi reperiuntur) confugere non sit opus. Lubet hic annectere, quod saepe expertus sum. Ut foetûs, &liquorum posituram apertiùs discernerem, post diem decimum quartum ad exclusionem usque, (albuminis majore parte jam absumptâ, &diviso vitello) ovum integrum ad duritiem decoxi; ruptoque cortice, ac pulli collocatione perspectâ; inveni tum albuminis reliquum, tum ambas vitelli partes (quas factâ per lenem calorem colliquatione divisas diximus) eâdem consistentiâ, colore, sapore, aliisque accidentibus, quibus ova requieta &similiter cocta dotari solent. Plurimùm itaque mecum ipse reputavi, quî fieret, ut ova improlifica gallinae supposita, ab eodem calore extraneo corrumpantur, putrescant, &foetida evadant; ovis autem foecundis idem non contingat. Sed in his liquores ambo (licet foetus unà cum excrementi pauxillo adsit) sani, salubres, &immutati permaneant; adeò, ut si quis coctos eos in tenebris comedat, nequeat à requieto ovo similiter cocto distinguere. De pulli exclusione; sive partu ex Ovo. Exercitatio 22. Vst Ovum (ut diximus) quasi uterus expositus, &locus in quo E foetus formatur: matricis enim munus obit, pullumque ad debitum nascendi tempus amplectitur; qui perfectus jam indè paritur. Ovipara itaque non discriminantur à viviparis; quòd haec foetus suos vivos pariant, illa non item; (pullus enim intra ovum non solùm vivit, &movetur; sed respirat etiam, ac vocem edit, vitâque jam natus perfectiore fruitur, quàm reliquorum animalium foetus, sed differunt potissimùm generationis modo; quòd nempe in viviparis, uterus sive locus in quo foetus formatur, sit intra animal, cujus calore fovetur, &perficitur: in oviparis verò ovum, ceu uterus, extra animal exponitur; quod tamen illud non minùs incubando fovet, quàm si intra corpus suum amplecteretur. Nam licèt mater interdum varias ob caussas ova sua tantisper deserat; eadem tamen usque amat, brevique rediens sinu suo complectitur, fovet, ac diligentur tuetur. Cùm verò pullus aërem jam liberiorem quaerit, rupto cortice prodit in lucem, circa diem vicesimum primum, aut vicesimum secundum. De hac pulli exclusione, sive nativitate, non est praetereundus Fabricii, aliorumque ferè omnium vulgaris error.