# Exercitationes de generatione animalium 96

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/96

Audiamus Fabricium ipsum: Citiùs, inquit, indiget externo aëre, quàm cibo, cùm alimenti adhuc aliquid intus supersit: in quo casu jam pullus, qui durum corticem, prae rostri mollitie, & corticis à rostro distantiâ, eoque intra alam adstricto, rumpere non valet; jam signum matri dat rumpendi necessitatis: id quod per vocem efficit emissam. Etenim pullus tunc ita robustus est, & cavitas tam ampla facta, & aer ita copiosus contentus, ut jam adauctâ impensiùs respiratione, exsufflationem quoque & vocem emittat, naturalem quidem pullo, forteque quidpiam petentis significatricem: quae etiam exteriùs audiri facilè à quolibet potest: praeterquam quòd Plinius & Aristoteles id ipsum affirmant: Quâ pulli voce protinus auditâ, quasi necessitatem rumpendi corticem cognoscens, ut nimirum pullus externo fruatur aëre pro siti conservatione, aut si mavis, dicas, pulli dilectique filii conspiciendi desiderio foetans affecta, jam rostro corticem rumpit: qui non difficulter abrumpitur, cùm ibi loci propter cavitatem jam diu humoribus destitutam, & à contento dere, & calore exsiccatam fragilior, friabiliorque evaserit. Vox igitur pulli primum & maximum signum est ejusdem exitum quaerentis, externoque aëre indigentis: quam ita exactè gallina percipit, ut si fortè fortunâ foetans pulli vocem internam, infernamque esse dignoscat, tum sursum pedibus ovum revolvat; ut eâ duntaxat parte quà vox venit, sine ulla pulli noxa corticem abrumpat. Addit & alterum signum Hippocrates pulli ex ovo exire petentis; videlicet quòd pullus, ubi alimento destituitur, fortiter movetur, uberius alimentum quaerens; & pelliculae circum disrumpuntur; & ubi mater sentit pullum vehementer motum, putamen exscalpens ipsum excludit. Haec à Fabricio festivè quidem & concinnè dicta sunt; solidis tamen argumentis haud innituntur. Experientiâ enim compertum habeo, pullum ipsum (non autem matrem) corticem frangere: idque rationi etiam quàm maximè est consentaneum. Quomodo enim aliàs ova in fimetis, furnisque calidis (ut in Aegypto, alibique fit) rumpantur? ubi mater nulla adest, quae vocem supplicantis pulli, opemque implorantis audire queat. Testudinum marinarum & terrestrium, piscium quoque, bombycum, serpentum, & struthionum ova, quomodo frangantur? cùm foetibus illis vel vox desit, quâ exitum petant, vel sub terra sepulti exaudiri nequeant. Sponte igitur nascuntur pulli, atque ex ovis suis proprio molimine prosiliunt. Idque ita fieri, certissimis argumentis liquet. Quippe in primâ ovi perforatione, hiatus iste multò minor est, quàm ut matris rostro conveniat: sed pulli rostro directè respondet; circa quod (in modum coronae) corticem aequali semper à cacumine distantiâ ruptum videas, partesque confractas (praesertim primis ictibus) foras semper prominere. Quemadmodum autem ruptis vitreis fenestris, facilè quis judicaverit, intusne ictus an foris advenerit; si modò frustorum adhaerentium apices, quò tendant, diligenter intuitus fuerit: Ità pariter rupto ovo, ex fragmentorum per totum coronae ductum eminentiâ, ab internâ caussâ id proficisci manifestum est.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
