Latin
Lines 1.1-1.46
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1-46
Not analysed yet
INCIPIT PROLOGUS GUILLERMI APULIENSIS
IN GESTA ROBERTI WISCARDI
Gesta ducum veterum veteres cecinere poetae;
Aggrediar vates novus edere gesta novorum.
Dicere fert animus, quo gens normannica ductu
Venerit Italiam, fuerit quae causa morandi,
Quosve secuta duces Latii sit adepta triumphum.
Parce tuo vati pro viribus alta canenti,
Clara, Rogere, ducis Roberti dignaque proles,
Imperio cuius parere parata voluntas
Me facit audacem: quia vires quas labor artis
Ingeniumque negat, devotio pura ministrat.
Et patris Urbani reverenda petitio segnem
Esse vetat; quia plus timeo peccare negando
Tanti pontificis quam iussa benigna sequendo.
EXPLICIT PROLOGUS. INCIPIUNT GESTA
LIBER PRIMUS
Postquam complacuit regi mutare potenti
Tempora cum regnis, ut Graecis Apula tellus
Iam possessa diu non amplius incoleretur,
Gens Normannorum feritate insignis equestri
Intrat, et expulsis Latio dominatur Achivis.
Hos quando ventus, quem lingua soli genialis
Nort vocat, advexit boreas regionis ad oras
A qua digressi fines petiere latinos,
Et man est apud hos, homo quod perhibetur apud nos,
Normanni dicuntur, id est homines boreales.
Horum nonnulli Gargani culmina montis
Conscendere, tibi, Michael archangele, voti
Debita solventes. Ibi quendam conspicientes
More virum Graeco vestitum, nomine Melum,
Exulis ignotam vestem capitique ligato
Insolitos mitrae mirantur adesse rotatus.
Hunc dum conspiciunt, quis et unde sit ipse requirunt.
Se Langobardum natu civemque fuisse
Ingenuum Bari, patriis respondit at esse
Finibus extorrem Graeca feritate coactum.
Exilio cuius dum Galli compaterentur,
«Quam facilem reditum, si vos velletis, haberem,
Nos aliquot vestra de gente iuvantibus »inquit.
Testabatur enim cito Graecos esse fugandos
Auxiliis horum, facili comitante labore.
Illi donandum patriae munimine gentis
Hunc celeri spondent, ubi forte redire licebit.
Ad fines igitur postquam rediere paternos,
Coeperunt animos mox sollicitare suorum
Italiam secum peterent. Narratur et illis
Appula fertilitas ignaviaque insita genti.