Latin
Lines 1.1041-1.1094
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1041-1094
Not analysed yet
Horum Gosfridus, Gocelinus et Abagelardus,
Filius Unfredi, sibi iura paterna reposcens,
Praecipui fuerant auctores consiliorum.
Dux igitur postquam sibi coniuratio nota
Facta fuit comitum, bellum molitur, in omnes
Acriter exarsit; capit hos, et proiicit illos,
Afflixit variis quorumdam corpora poenis.
Iratum metuens fugit Gocelinus ad Argos.
Pelusii montis castrum pavefactus adire
Gosfridus properat; dux quod non evalet armis
Arte capit castrum; promissis decipit huius
Custodem castri Godefridum, dans sibi quaedam,
Pluraque pollicitus castrumque valentius illo.
Pelusii montis dominatio non Godefridi
Ex toto fuerat; mediam concesserat illi
Gosfridus partem. Sed dux quia nobilioris
Castelli totum promiserat huic dominatum,
Scilicet Oiani, solus cupiens dominari,
Mandat Roberto desistat ab obsidione,
Dissimulans reditum; sed mos ut norit abesse
Gosfridum, redeat, castrum securus et intret
Clavibus acceptis, Oianum conferat illi.
Hac illi castrum Godefredus tradidit arte;
Accipit Oianum; sed quis post crederet illi?
Traditor est Latii populo vocitatus ab omni.
Sic ducis astuti prudentia, quod superare
Non armis potuit, superavit saepius arte.
Hostibus edomitis et captis undique castris,
Contra Barensem populum parat obsidionem.
Appula nulla erat urbs, quam non opulentia Bari
Vinceret. Hanc opibus ditatam, robore plenam,
Obsidet, ut victis tantae primatibus urbis,
Nondum subiectas repleat terrore minores.
Urbibus illa quidem, quas continet Appula tellus,
Maior habebatur. Dux munit milite castra,
Atque replet Calabris advectis navibus aequor.
Imperii sancti cives suffragia poscunt;
Qui coniurati fuerant cum civibus illuc
Legstos mittunt; simul imperiale iuvamen
Omnes deposcunt. Dux mandat civibus, aedes
Argiroi sibi dent, quas noverat editiores
Contiguis domibus; quas si conscendit adeptus,
Urbem Robertus totam sibi subdere sperat.
Barenses austera duci responsa dederunt.
Ille repugnantes obpugnat fortiter urbis
Indigenas validos, non ad certamina segnes;
Ad portarum aditus crates prudenter adorsus,
Sub quibus armatos obstantibus insidiantes
Ordinat, et turrim fabricat, quae lignea muris
Prominet; ac iuxta de quaque petraria parte
Ponitur, adiuncto muros quo evertere possit
Diversi generis tormento. Nec minus urbem
Cives defendunt; non intra moenia clausi,
Cum duce pugnantes astant pro moenibus urbis.