# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1193-1239

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.1193-1.1239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.1193

Proelia commuttunt immania, dum capiendis
Imperii castris inhiant. Primo atque secundo
Depulsi cedunt bello. Prudentia tandem
Anxia Romani, desperans castra tueri,
Quam sibi plus hominum vitae studiosa suorum,
Quos graviter fessos belloque fameque videbat,
Praecipit ut quicquid castris inerat solidorum,
Omnis vestitus pretiosus, et omnia vasa
Auri aut argenti, castris spargenda ferantur:
Ut si contigerit Turchis irrumpere castra,
Horum prospectu desistant laedere Graecos.
Invitamprofugis collecta pecunia servis
Insomnem Danu coguntur ducere noctem.
Adveniente die venit innumerabilis ille
Persarum populus, circumdans undique castra.
Undique tela volant; circumtegit aera totum
Grando sagittarum; non ferre valentibus Argis,
Irrumpunt Thurci; munitio rumpitur omnis.
Sed plures praedae quam militibus feriendis
Intenti Persae faciunt evadere multos.
Indiciis aquilae, quae plus dabat omnibus armis
Aurea conspicuum loricae innixa nitorem,
Graecorum dominus cognoscitur, ense recidens
Hostiles hastas, neque se defendere cessans.
Forte sagitta volans incauti sauciat artus;
Sic tandem capitur quadam cum parte suorum.
Direptis castris Romanum Persica ducit
Ad sua castra phalanx, et eum statuere sedili
Egregio, iuxta Persarum rege sedente.
Rex percunctatur, si forte fuisset ab illo
Captus, quid faceret? Romanus retulit illi:
« Si mihi sive meis ita subiicerere, iuberem
Vel truncare caput, vel te suspendere furcis ».
Ille refert facinus numquam sibi tale patrandum,
Sed secum posthac fruiturum pace perhenni,
Quam per legatos iam saepe poposcerat ipse,
Et baptizatam natam pro coniuge nato
Se concessurum, quo sic pax firmior esset.
Foederibus tali firmatis conditione,
Ad sua Romanum dans maxima dona remisit
Persarum rector, captos et reddidit omnes.
Longo terrarum spatio comitatus euntes
Duxit honorifice; ductum permisit abire.
Sed non privignis firmatae commoda pacis
Condicio placuit, minus ad tutanda peritis
Agmina Graiorum. Nec enim decernitur ultra
Arcis ad augustae Romanus iura redire.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
