Latin
Lines 1.1240-1.1287
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1240-1287
Not analysed yet
Hos ubi Diogenes factos sibi comperit hostes,
Auxilio fisus Persarum temptat in illos
Civilis belli varios agitare paratus.
Privigni se non obsistere posse videntes,
Illum conantur seducere pace dolosa.
Ignari fraudis, portantes nuncia pacis,
Bis sex pontifices mittuntur cum Gocelino,
Cuius Romanus totiens expertus amorem,
Non dubitabat ei se credere sicut amico.
Credit Romanus pastoribus et Gocelino,
Securus factus iurando iure fideque
Ut petit ipse data. Misero placet imperialis
Incassum reditus; quia mox ubi pervenit ille
Eracleam, capitur, privatur lumine captus;
Cuius et imperii fuerat tam nobile nomen,
Monachus efficitur. Securi iam duo fratres
Regni tranquillis agitant moderamen habenis.
Non tamen omnino sua restat inulta tirannis;
Namque sibi socios Romani filius addens
Annenios, Persas, terras Orientis eorum
Subtrahit imperio, ferro populatus et igni.
Tempore Persarum gens perfida coepit ab illo
In Romaniam consurgere caede, rapinis.
Imperii nec adhuc redigi sub iura valeret,
Gens nisi Gallorum, quae gente potentior omni
Viribus armorum, nutu stimulata superno,
Hanc libertati superato redderet hoste,
Quae spirante Deo sanctas aperire Sepulcri
Est animata vias longo iam tempore clausas.
Consiliis quorum fuit excaecatio tanti
Perpetrata viri, miseri capiuntur, et aula
Depulsi meritas coguntur solvere poenas.
His, quibus insontem puniri consuluerunt
Puniri sontes vario cruciamine mandant.
Nuncius imperio Bari legatus ad Urbem
Supplicat ut miseris iam civibus auxilietur.
Piratis aptae naves ex more parantur,
In quibus efferri frumenta iubentur et arma,
Classe quibus tuta transiri possit ad urbem,
Nautarumque metus pellatur et urbis egestas.
Navibus his iussu praeponitur imperiali,
Quem ducis Italia timor expulerat, Gocelinus,
Exosus fuerat quia coniuratus in ipsum.
Navibus armatis celer advenit, ut tremebundos
Hortetur cives, et erat iam proximus urbi,
Ingressum sperans nocturno tempore tutum:
Cum subito Danaum classi venit obvia classis
Roberti, cuius reparare advenerat hostes.