# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1288-1334

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.1288-1.1334. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.1288

Nocte ducis pugnam naves iniere libenter,
Esse sibi levius loca cognoscentibus, illis
Certamen gravius, minime quia gnara locorum
Gens erat illa, ratae. Multo superata labore
Postremo capitur Gocelini navis, et ipse
Ante ducem captus deducitur. Altera navis
Mersa fuit Danaum, vix evasere sequentes.
Gens Normannorum navalis nescia belli
Hactenus, ut victrix rediit, spem principis auget.
Sentit enim Danaos non tantum civibus urbis
Praesidii ratibus vexisse, quod obsidionem
Impediat; multum simul et novitate triumphi
Aequorei gaudet, securius unde subire
Iam cum Normannis navalia proelia sperat.
Inclusus longo Gocelinus carcere degens
Vitam infelicem, vitae cum fine laborum
Excepit finem, diversa pericula passus.
Tertius obsessa iam venerat annus ab urbe.
Multiplici tandem superatur fessa labore,
Plus tamen esurie. Tunc Argiricius urbis
Primus habebatur: quem dux ubi deditionem
Urbis inire facit, reliquos non ardua cives
Vincere poena fuit; maiores namque minorum
Ad quam corda volunt partem deflectere possunt.
Civibus exhibuit placidum Robertus amorem,
Et quia dilectos, sibi quos allexerat, omnes
Semper habebat, erat dilectus ab omnibus ipse.
Plurima, quae fuerant vel vi subtracta vel astu,
Reddidit urbanis dux, agros, praedia, fundos;
Perdita restituit; nil civibus intulit ipse,
Nil alios permisit eis inferre molestum,
Et circumpositis solitos deferre tributum
Normannis donat iam libertate quieta.
Canitiem Stephani tractare misertus ut hostis
Noluit; immo suae, de qua tractaverat ille,
Oblitus caedis, studet hunc tractare benigne.
Hunc impunitum custodia libera servat
Cum Baro captum, multis mirantibus Argis.
Perque dies aliquot hac victor in urbe moratus,
Mandat cum sumptu Barensibus arma parari,
Ut properent secum, quo se properare videbunt.
Hos cum gente sua Reginam ducit ad urbem.
Piscem fama refert a littore non procul esse
Ftuctibus Adriacis horrendo corpore magnum
Forma incredibili, qualem non viderat ante
Italiae populus, quem verni temporis aura
Propter aquas dulces properare coegerat illuc.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
