# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.141-186

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.141-1.186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.141

Egregium quendam mox elegere suorum,
Nomine Rannulfum, qui princeps agminis esset,
Cuius mandatis fas contradicere non sit.
Cumque locum primae sedis munire pararent,
Undique densa palus, nec non et multa coaxans
Copia ranarum prohibet munimina sedis.
Haut procul inde suis alium stationibus aptum
Invenere locum, quem nullo dante iuvamen
Cultorum patriae, pro se munire tuendis
Conantur. Sic se facto munimine cuidam,
Qui princeps Capuanus erat, coniungere gaudent.
Principibus Latii prior atque potentior ipse
Tunc erat. Affines properant hoc principe tuti
Devastare locos, hostesque viriliter angunt.
Sed quia mundanae mentis meditamina prona
Sunt ad avaritiam, vincitque pecunia passim,
Nunc hoc nunc illo contempto, plus tribuenti
Semper adhaerebant; servire libentius illi
Omnes gaudebant, a quo plus accipiebant,
Bella magis populi quam foedera pacis amantes;
Servitiique vices pro viribus et ratione
Temporis expendunt; plus dantem pluris habebant.
Illis principibus dominandi magna libido
Bella ministrabat. Vult quisque potentior esse,
Alter et alterius molitur iura subire.
Procedunt lites hoc fomite, proelia, mortes;
Inter mortales ideo mala plurima crescunt.
Heu miseri, mundo quicquid conantur inane est:
Innumeros vana passi pro laude labores,
Plus cruciabuntur postquam mundana relinquent.
Numquam Normannis, ne poena rediret in ipsos,
Longobardorum placuit victoria prorsus.
Funditus everti discordem quemque vetabat
Nunc favor additus his, et nunc favor additus illis.
Decipit Ausonios prudentia Gallica; nullum
Plena lance capi permittit ab hoste triumphum.
Sic desperatos Latii discordia Gallos
Ad spem, quae fuerat prius extirpata, reformat.
Et vires et opes augmentum sic capiebant.
Si vicinorum quis perniciosus ad ipsos
Confugiebat, eum gratanter suscipiebant.
Moribus et lingua, quoscumque venire videbant,
Informant propria, gens efficiatur ut una.
Post annos aliquot, Gallorum exercitus urbem
Condidit Aversam Rannulfo consule tutus.
Hic opibus plenus locus utilis est et amoenus;

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
