# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1476-1522

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.1476-1.1522. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.1476

Altera pars pro se, pro natis, coniuge constat,
Altera grata duci fieri studet urbe subacta.
Dum tanto populus confligit uterque labore,
Prospera Roberto fuit et miserabilis urbi
Actio fortunae, subito quia coetus equestris
Egressus scalis murorum dum petit alta,
Propugnatores Siculi dant terga trementes.
Urbe nova capta veteri clauduntur in urbe.
Gens Agarena, videns se viribus omnibus esse
Exutam, tota spe deficiente salutis
Supplicitel poscit, miseros miseratw ut eius
Respiciat casus, neque dux condigna rependat.
Cuncta duci dedunt, se tantum vivere poscunt.
Deditione sui facta meruere favorem
Esorare ducis placidi; promittitur illis
Gratia. cum vita. Nullum proscribere curat,
Observansque fidem promissi, laedere nullum,
Quamvis gentiles essent, molitur eorum.
Omnes subiectos sibi lance examinat aequa,
Glorificansque Deum templi destruxit iniqui
Omnes structuras, et qua muscheta solebat
Esse prius, matris fabricavit Virginis aulam;
Et quae Machamati fuerat cum daemone sedes,
Sedes facta Dei, fit dignis ianua coeli.
Munia castrorum fecit robusta parari,
Tuta quibus contra Siculos sua turba maneret,
Addidit et puteos alimentaque commoda castris.
Obsidibus sumptis aliquot castrisque paratis,
Reginam remeat Robertus victor ad urbem,
Nominis eiusdem quodam remanente Panormi
Milite, qui Siculis datur amiratus haberi.
Omnes cum Stephano Paterano protinus Argos,
Qui Bari fuerant capti, permisit abire.
Sic impunitos quia dux placidissimus hostes
Dimittebat, eis ut amantibus ipse placebat.
Barinis, Calabris, dux obsidibusque Panormi
Militibusque suis vadit comitatus ad urbis
Moenia Melfensis. Caput haec erat urbibus illis
Omnibus, est et adhuc, quas continet Appula tellus.
Illius comites regionis et undique clari
Confluxere viri; vult quisque revisere tanti
Principis aspectum; Petro genitore creatus
Praedicto solus Petrus huc accedere sprevit.
Huius, defuncto Gosfrido fratre priori,
Ius patrium manibus successerat atque nepotum,
Donec provectus soboles fraterna Ricardus
Esset ad aetatem dominandi legibus aptam.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
