# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1568-1613

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.1568-1.1613. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.1568

Egreditur subito, diffuso milite campis.
Inde Petrum capiunt, et se prius inficiatum
Praesentare duci vel praesentare coactum.
Imposuit finem ducis haec captura labori.
Sed tandem fidei iurando iure ligatus
Solvitur, et recipit quae perdidit omnia Petrus.
Liber abit, solo Trani privatus honore.
Interea ducis egregii populosa frequenter
Poscit Amalfis opem, cui vectigalia dudum
Annua detulerat, nimis impugnante Gisulfo,
Semper turbatam terraque marique reclamans.
Robertus questu populi stimulante, Gisulfo
Mandat Amalficolas cesset vexare, tributum
Ferre sibi solitos; veteris corrumpere nolit
Foedus amicitiae; cessare sororius illum
Cogat amor; meritasque vices se reddere spondet.
Haec sibi legatis mandata ferentibus ille
Dicta superba refert; negat esse sua fruiturum
Pace ducem, nisi digna sibi famulamina solvat.
Non perferre valens tanti responsa tumoris,
Fervidus innumera comitatus gente Salernum
Dux adit, et terrae parat et maris obsidionem.
Quartus erat mensis completus ab obsidione;
Tanta fames miserae cives invaserat urbis,
Ut canibus vel equis vel muribus aut asinorum
Turba cadaveribus vix vivere posset edendo.
Egressus quidam patre civis in urbe relicto
In castris aderat. Canis hunc rimata sagaci
Nare petit, laribus fuerat quae fota paternis.
Huic dabat ille cibos, et postquam sufficienti
Pasta cibo fuerat, circa praecordia quosdam
Apposito sacco panes inferre solebat,
Quorum commoditas vitae foret apta diurnae.
Hos celeri cursu rediensmirabile dictu
Et nusquam remorans canis ad sua tecta ferebat;
Sic alimenta sagax dominoque sibique parabat.
Esuriem tantam quidam non ferre valentes,
Egressi cives octavi tempore mensis,
Interrupta duci Roberto moenia pandunt,
Aptior ingressus potuit qua parte videri.
Terruit urbs animum Roberto capta Gisulfi.
Conscendit tumm, quae facta cacumine montis
Praeminet urbanis, natura cuius et arte
Est gravis accessus; non hac munitior arce
Omnibus Italiae regionibus ulla videtur.
Expugnat validis Robertus viribus arcem.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
