Latin
Lines 1.1661-1.1710
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1661-1710
Not analysed yet
Cunctis, coniugii quae postulat ordo, peractis,
Sollicitat comites dux et quoscunque potentes,
Dona petens, laeti quibus et vir et uxor abire
Donati valeant. Nec enim prius, imperiales
Altera cum proles thalamos Michael adisset
Quodlibet auxilium dederant. Communiter illi
Omnes tristantur, quasi vectigalia posci
A duce mirantes; sed non obstare valentes,
Et mulos et equos diversaque munera praebent.
His generum donans, addens sua, classe parata
Ad sua cum magno patremque remisit honore.
Normanni comites conquesti saepe vicissim
A duce tractari se tam male tamque moleste,
Occuluere diu male fidi pectoris iram.
Tandem consiliis Iordanem patre Ricardo
Participant natum; patruo simul omnia pandunt
Rannulfo comiti; quorum sibi consociatis
Fisi praesidiis, Petrus et Gosfridus aperta
Mentis fraude ducem coepere lacessere bellis.
Amissaeque nepos-terrae memor Abagelardus,
Filius Unfredi, toto conamine temptat
Infestare ducem, socio Gradilone, sororem
Cui dedit uxorem. Nec Balduinus eorum
Defuit auxiliis, et lingua doctus et armis.
His comes Henricus, comes et sociatus Amicus,
Doctior his derat Robertus de Scabioso
Monte comes dictus, Gosfredi frater, et ambo
Orti germana fuerant ducis. Ira nepotes
Accendebat in hunc cunctis praestare volentem.
Omnes hi privare ducem conantur honore.
Haec dissensio non loca concutit Appula tantum,
Sed Catabris etiam ac Lucanis regnat in oris
Nec non Campanis. Metus est hostilis ubique;
Latronum rabies passim bachatur, et omnes
Per partes Italas raptorum copia crevit.
In partes varias Normannica contio tendit;
Sed quamvis hostes essent ducis agmine plures,
Pars bello melior Roberto semper adhaeret.
Redditur urbs Petro Tranensis, et Abagelardo,
Coniuge prole data, dedit Argiricius urbem
Egregiam Bari, quam dux commiserat ipsi.
Non tamen, urbibus his hac tempestate remotis,
Gens ab amore ducis Iuvenaci fida recedit.
Unanimes optant parere fideliter illi.
Argiricius hos monet ut reddatur Amico
Urbs, sua quae fuerit; quam si non reddere vellent,
Obsidibus natis hunc se donare minatur
A duce commissis dudum sibi. Non tamen illi
Postposuere fidem, contempto prolis amore,
Seque duci dicunt servare perhenniter illam.