# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1766-1811

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.1766-1.1811. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.1766

Auditis populi precibus favet ille precantis.
Annis tota sui tribus est solvenda tributi
Pactio, dimidii concessa perenniter illis.
His ita dimissis properat remeare Salernum.
Dum redit, hostiles vicos et castra subacta
Donat militibus. Faciebat proelia saepe
Diversis diversa locis. Fortuna favoris
Auxilium praebebat ei, quod, dum male fida
Ascolus appetitur, certamine captus equestri
Vi capit; hic Gradilo privatur lumine captus,
Testibus exuitur; sed Balduinus habere
Illaesos artus permittitur; hunc tamen arcent
Carcere custodes, quia faveat Abagelardo.
Pervenit his gestis, quo coeperat ire, Salernum.
A Iordane duci poscentes foedera pacis
Assunt legati. Dux, ni discordia cesset,
Dilapsura brevi quia plurima praemeditatus
Commoda, legatis placido respondet amore.
Inducias ponit; fit sponsio colloquiorum,
Constituitque diem. Legati non sine magna
Laetitia redeunt, quia tam gratanter ab ipso
Suscepti fuerant, et nuntia laeta reportant.
Iordani placuere satis quaecunque recensent.
Hoc infra tempus Iuvenacum mittere quosdam
Dus equites lectos procurans, praeciplt illis
Non tantum prodesse suis, sed obesse laborent
Hostibus, hosque modo poterunt quocunque molestent.
Hii postquam longonec enim fas pergere recto
His eratadveniunt Iuvenacum tramite ducti
Callibus obliquis, aderat quia plutimus hostis,
Infestare ducis coepere viriliter hostes;
Quique prius soliti fuerant inferre rapinas,
Se doluere pati; nequeunt incedere tuti.
Iordanis princeps et dux studuere statuto
Ire die Sarnum. Pax firma fit inter utrumque;
Est cum Rannulfo simili firmata tenore.
Alter erat patruus Iordanis, avunculus alter.
His ita sedatis, dux Appula castra requirit,
Et Spinaciolum, muro quod Amicus et armis
Munierat castrum, quo non cum milite pauco
Filius eius erat, equites comprendit et omnes.
Filius est solus fugiens elapsus Amici.
Perdere plura timens pacem deposcit Amicus.
Dux illi placidus favet, obsidibusque receptis
Laetificat moestos reddendo pignora patres,
Et Iuvenacenses desistunt plangere matres.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
