# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1812-1856

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.1812-1.1856. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.1812

Perterrent tumidos haec foedera facta nepotes;
Roberti comitis dux Gofridique nepotum
Non mala respexit tolerata, sed immemor irae,
Dum veniam poscunt, indulget avunculus illis.
His fisus sociis, comitatus milite multo,
Obsedit Barum. Socer Argiricius huius
Qui solus pacem vitaverat Abagelardi,
Urbe ducem recipit, genero qui pacis et urbis
Extorri facto ducis est reparatus amori.
Sic quia pace ducis non fungitur Abagelardus,
Et patrii iuris loca deserit, et Danaorum
Exul adit terras, cum rector Alexius esset
Imperii: clemens hunc suscipit ille benigne,
Tractat honorifice, dat multa. Sed invida, nulli
Parcere quae curat, iuveniles mors subit artus;
Quique regressurum se credidit esse potentem
Diversi generis cum fascibus atque triumphis,
Exul apud Danaos et mortuus est et humatus.
Dux sibi coniunctis Barensibus obsidet auctis
Agminibus Tranum, Petro stimulante rebelle.
Hac dux uxorem dimittit in obsidione.
Non sine militibus multis petit ipse Tarentum;
Protinus obsessum terraque marique recepit.
Hinc positis castris Castellum victor Aneti
Obsidet. Inde Petrum comitem miserabilis angit
Anxietas, quia visa duci fortuna favere
Est inimica sibi, pacem veniamque requirit.
Dux per legatos, quos miserat ille, relegat,
Ut sibi cum Trano Castellum donet Aneti;
Ni dabit ista, frui non pace merebitur eius.
Vestibus incultis Petrus est ad castra profectus;
Subintrat, veniam pacis cum foedere poscens.
Custodes castri vocat et descendere iussit
Turribus; hi iussi Roberto moenia tradunt.
Tradidit et Tranum, duas ut sibi gratia detur,
Efficiturque suus iurando iure fidelis.
Cervices rigidas sic dux astutus et audax
Flectere, sic finem bellis imponere novit.
Explicit liber tertius.
INCIPIT QUARTUS
His Michael solii deiectus ab arce diebus,
Cuius in insontem Romanum dira voluntas
Arserat indigne, socio sibi fratre repulso,
Monachus efficitur. Roberti filia moeret
Deponi socium; miser exulat ille coactus.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
