# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2019-2064

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.2019-1.2064. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.2019

Assurgebat ei flexa cervice salutans.
Hunc adhibens socium sibi dux, ut iustior esset
Causa viae, secum, dum transfretat ipse, reducit.
Ante tamen paulo quam transeat, accelerare
Hunc regis mandata monent, quem papa notarat
Regno privari censens, ut conferat illi
Ausilium contra papam tumidosque Quirites,
Qui facti fuerant non cum ratione rebelles.
Tempore rex Romam veniens obsederat illo.
Dux quamquam dederit placidi responsa favoris,
Legati redeunt sine quolibet emolumento.
Gregorio papae, cui pura mente favebat,
Omnia notificat damnati nuncia regis,
Seque fatetur iter nullatenus illud inisse,
Adventum hostilem praenoscere si valuisset;
Sed quia iam tantos compleverat ipse paratus,
A tantis se posse negat desistere coeptis.
Advenit interea coniunx, comitesque rogati.
Egregiam sobolem multo spectante Rogerum
Accersit populo, cunctisque videntibus illum
Haeredem statuit, praeponit et omnibus illum,
Ipse quibus praelatus erat. Dignissimus haeres
Iste patris tanti, patruelibus atque paternis
Moribus ornatus, quantae foret indolis, ipso
Primaevae cultu virtutis significabat.
Jus proprium Latii totius et Apula quaeque
Cum Calabris Siculis loca dux dat habenda Rogero;
Roberto comiti committitur atque Girardo;
Alter fratre satus, fidissimus alter amator,
Et virtutis amans erat et probitatis uterque.
Hos rogat ut papae solatia, siqua valebunt,
Non adhibere negent. Quod coeperat ipse subire
Acceleravit iter, decies et quinque liburnis
Adria sulcatur; Corifi tremit insula tanti
Principis accessus electo milite fulti.
Illa Botruntinam gens quae praecesserat urbem
Ceperat; hunc Corifi genialibus urbs operumque
Praedita praesidiis in deditione recepit;
Obsidibusque datis, vehit insula tota tributum.
Bundiciam nautae vi captam depopulantur.
Magnae mentis eques Boamundus, filius alter
Qui fuerat prima natus de coniuge, cunctis
A duce deductis equitum peditumque catervis
Militiae princeps praeponitur; imperat ipse
Ut populus totus iussis obtemperet huius.
Dirachium pater hinc et filius obsidet illinc;

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
