# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2065-2112

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.2065-1.2112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.2065

Obsessum superare mari terraque laborant.
Hortatus fuerat iam saepe Georgius illuc
Accelerare ducem; quia qui commiserat urbem,
Audierat solii Nichiforum sede repulsum.
Sed ducis aestivo perpessae tempore naves
Naufragium impediere viam; navique procellis,
In qua dux aderat, vehementibus undique fracta,
Vix evadendi fuit impertita facultas.
Delati panes pro corporibus recreandis
Perfusi pluviis in frusta teruntur, et undis
Littore proiectis olidi cumulantur acervi.
Dux tristatur iter peragi non posse paratum.
Aeris atque maris non fracto turbine, longas
Hoc agitante moras, multos Paliologus Argos
Dirachium duxit, pulsusque Georgius urbe
Fraude fuit. Missum sibi gaudet Alexius hostem.
Dux tamen a coeptis, ubi comperit affore tempus,
Noluit avelli. Corifi prior insula cessit.
Hinc Avellona simul urbibus atque quibusdam
Littoreis captis, munitius esse quod audit,
Dirachium obsedit. Quondam fuit urbs opulenta
Magnaque praecipue tegulosis obsita muris.
Rex Epirotarum dicier hanc Epidamnum
Pyrrhus praecepit, quia fortia ferre Quiritum
Bella Tarentinis sociatus non dubitavit.
Inde frequens bellum varios et passa labores
Evacuata viris fuit ad nihilumque redacta.
Destructam spatio post composuere minori
Zetus et Amphion et praecepere vocari
Dirachium. Duacis hoc circumdatur obsidione.
Fit pavor obsessae non parvus civibus urbis,
Et vigiles statuunt; custodia fida per urbem
Ponitur; imperio factam ducis obsidionem
Notificant, et opem legatis poscere curant.
Obpugnare modis dux nititur omnibus urbem,
Atque operis miri fabricatur lignea turris.
Hanc super est ingens erecta petraria, magnos
Proiciens iactus, ut moenia diruat urbis.
Assidue cives augeri castra videntes,
Omnia vastari, praedas accedere magnas,
Hibernique domos pro frigoris aedificari
Incursu, vana spe quae deceperat illos
Hostilis reditus, coepere carere coacti.
Stare ducem credunt, et non abscedere velle,
Dum sibi subdat et hanc, alias qui subdidit urbes.
Legatos mittunt; cur venerit ille requirunt.
Dux venisse refert se, regni sede repulsus
Immerito Michael ut restituatur honori.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
