# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2113-2158

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.2113-1.2158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.2113

Illi promittunt urbis, quos ipse petebat,
Ingressus numquam viso Michaele negandos.
Cornicinum sonitu circumdatus atque tubarum
Et plectris, qui se Michaelem finxerat esse,
More coronatus deducitur imperiali,
Circumvallatus cantantibus undique turbis.
Unanimi cives, hunc ut videre, cachinno
Visum derident dicentes: « Iste solebat
Crateras mensis plenos deferre Lieo,
Et de pincernis erat inferioribus unus ».
Postquam Robertum cognovit Alexius urbes
Invasisse suas, veritus ne subdat et urbem
Dux sibi Dirachii, magna cum gente paravit
Occursare duci. Bellis navalibus illi
Praemonuit sociam pugnando resistere gentem.
Non ignara quidem belli navalis et audax
Gens erat haec; illam populosa Venetia misit,
Imperii prece, dives opum divesque virorum,
Qua sinus Adriacis interlitus ultimus undis
Subiacet Arcturo. Sunt huius moenia gentis
Circumsepta mari; non ab aedibus alter ad aedes
Alterius transire potest, nisi lintre vehatur.
Semper aquis habitant; gens nulla valentior ista
Aequoreis bellis, ratiumque per aequora ductu.
Civibus obsessis hortatur Alexius illos
Auxilium conferre, suas et ducere naves,
Et pugnare ducis cum navibus, ut superatis
Hostibus his bello, facilis labor esset inire
In terris bellum, populo ducis extenuato.
Imperio parent, ducis et cum navibus ire
Pugnatum properant. Iam vesper adesse diei
Coeperat; occurrunt naves ducis, at quia noctis
Hora propinquabat, bellum differtur utrimque.
Crastina progrediens aurora fugaverat umbras;
Ad bellum populus navale paratur uterque.
Amplius huius erat quia gnara Venetica belli
Gens, ruit audacter; classis ducis expavefacta
Ad portum fugitiva redit, sic pugna remansit.
Ter redeunte die gens multa Venetica portum
Appetit, et naves Roberti marte lacessit.
Gens comitata ducem cum Dalmaticis Ragusea
Telorum crebris consternit iactibus aequor;
Non tamen a portu procul audent ducere naves.
Castrorum dederat tutum vicinia portum.
Funibus incisis quasdam violenter ab ipso
Littore propulsas vi turba Venetica ducit.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
