Latin
Lines 1.2159-1.2205
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2159-2205
Not analysed yet
Non hoc terretur ducis imperterrita casu
Mens aliud meditans, et adhuc certare paratu
Maiori statuens, aliasque adducere naves,
Quae plus ferre queant et plus inferre laboris.
Facta libens turbae victricis Alexius audit.
Roberto soliti, quos insula quaeque fovebat,
Ferre tributa, mari naves minus esse valentes
Dum ducis accipiunt, aequa feritate rebelles
Proponunt fieri. Laus personat imperialis.
Imperii iussu, ne belli praescius hostis
Cautelas adhibens ventura pericula vitet,
Montibus et fluviis munitur transitus omnis.
Irruere incauto sic sperat Alexius hoste,
Invictumque ducem assultu superare latenti.
Innumeras ducit varia de gente catervas.
Maxima barbaricae cum Graecis copia gentis
Hunc comitabatur; tamen ire Basilius ante,
Electorum equitum secum duo milia ducens,
Castraque Roberti ducis explorare iubetur.
Mesopotamites erat hic, bellique labores
Expertus varios. Sequitur praecepta iubentis;
Cumque Botrontinae fieret iam proximus urbi,
Rumor adest, equites ducis haud procul ire, ferentes
Non modicam praedam. Cum pars iam multa fuisset
Sauaa Tutchorum, quos duxerat ille, sagittis,
Marte mori potius, quam cedere turpiter Argis
Unanimes statuunt, et convertuntur in hostes,
Gente coartata, quo praevaluere paratu.
Turchi terrentur conversis hostibus, illos
Acriter obniti graviterque ferire videntes.
Agmine stare nequit fugiente Basilius horum,
Et capitur fugiens. Acies normanica captum
Praesentare duci properat. Robertus ab illo
Omnia perquirit: quid temptet Alexius in se
Vel quid inire velit; quantas ad bella cohortes
Moverit. Adventum postquam dux esse propinquum
Hostilem didicit, quantis et Alexius illum
Impetat agminibus, proceres quos duxerat omnes
Convocat; accitis quae noverat omnia pandit,
Et quid opus facto sit consulit. Effera quorum
Mens erat, audaci dimittere castra quibusdam
Consilio placuit, venientibus indubitanter
Hostibus occurrens ut terreat impetus illos.
Esse refert melius dux, non abscedere castris,
Copia dum propius conspecta sit imperialis,
Et frustra quaeri vincendi praedicat artem,
Cum nisi de coelo nulli victoria detur.