# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2252-2299

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.2252-1.2299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.2252

Gaudet adesse suos, et paucis vocibus illos
Dux prior hortatur, solum tutamen in armis
Affore conclamans, et si dant terga Pelasgis,
Quemque trucidandum pecorino more minatur;
Captivis vitam morti praenunciat aequam.
His hortamentis accendit corda suorum,
Et licet innumeras videat properare catervas
Pariis Alexinae, vexillo, quod sibi papa
Ad Petri dederat summi pastoris honorem,
Et meritis sancti, cuius fabricaverat aedes,
Mathaei fidens, non diffidenter in hostem
Irruit, atque ferox obsessa non procul urbe
Commisit bellum. Superatur Alexius, atque
Terga dedere sui, quia plus quam milia quinque
Argolicae gentis sunt hoc certamine caesa;
Pars quoque Turchorum cum Graecis interit ingens,
Captus et armorum varius nitor est et equorum,
Captaque sunt Danaum diversi signa decoris.
Vis equites de gente duas potuere perempti
Cerni triginta. Lacrimatur Alexius, hostem
Praevaluisse sibi, cui nec par copia gentis,
Nec par census erat, discedit saucius ipse,
Cogitur et lacrimans inglorius ille reverti,
Gloria cui fuerat frustra sperata triumphi.
Uxor in hoc bello Roberti forte sagitta
Quadam laesa fuit. Quae vulnere territa, nullam
Dum sperabat opem, se pene subegerat hosti:
Navigio cuius se commendare volebat,
Instantis metuens vicina pericula lethi.
Hanc Deus eripuit, fieri ludibria nolens
Matronae tantae tam nobilis et venerandae.
Occidit hoc bello regni spoliatus honore
Constantinus, et est subhumatus honore decenti.
Dirachii proceres amisit Graecia multos,
Quorum per campos inhumata cadavera tabent.
Dux in Alexinis remorari tempore castris
Non multo propter putrefacta cadavera curat.
Imperii iussis gens fida Venetica servat
Urbem Durachii. Dux hac digressus ab urbe
Pervenit ad quendam, cui nomen Divalis, amnem.
Hic sibi castellum fabricans, loca se comitatos
Per diversa locat, quibus incumbente pruina
Temporis hyberni securi vivere possent.
Gens cruciat variis plerosque Venetica poenis
Cum duce transgressos, non hunc ad bella secutos,
Oui profugi fuerant. Studiis servilibus illos
Addicunt; alios ergastula carceris artant
Ad patriam missos, alii traduntur Achivis.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
