# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2300-2344

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.2300-1.2344. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.2300

Dirachii quidam, quem terra Venetica misit,
Vir praeclarus erat, nomenque Dominicus illi.
Oderat hic quendam, quia non se participabat
Consilio, sociis quod pluribus insinuabat.
Hunc quasi primatem gens illa studebat habere:
Dux dicebatur genuisse Veneticus illum.
Primatu temptat privare Dominicus illum.
Quendam de profugis Barinum convocat ad se,
Qui sibi carus erat fideique tenore probatus.
Hunc monet ut noctu Roberti castra requirat,
Et se velle duci sua pandere commoda dicat,
Et properare loco moneat, qui Petra vocatur.
Aecclesiae sancti Nicholai proximus iste
Est locus. Hunc Robertus adit cum milite pauco.
Accitus profugo redeunte Veneticus illum
Convenit, et facilem promittit deditionem
Dirachii, nisi dux sibi quod petit esse daturum
Abneget. Ille libens iurando iure spopondit
Quod petit explendum, neptim pro coniuge dandam.
Colloquio facto remeavit uterque latenter.
Constituere prius, quo tempore deditionem
Is foret acturus, quo tempore dux rediturus.
Iamque dies aderat consensu utriusque statuta.
Dux Cusentinos quosdam, quos praefore cursu
Noverat, elegit; quosdam simul his sociavit
Electos equites, et ad urbem nocte quieta
Accelerans, caute profugum praemittere curat,
Ut quod opus facto sit ab urbe renunciet ipsi.
Non modica noctis iam parte Veneticus illum
Praestolatus erat somno correptus, at illum.
Perfuga Barinus mox evigilare coegit.
Indicat adventum ducis Imperat ille fideles
Absque pavore suos celer introducat in urbem.
Ille redit, peditesque ducis facit ire priores;
Moenia tradidit his custode carentia turris.
Tempore nocturno nullos fecere tumultus;
Albescente die variis clangoribus hostes
Percipit ingressos urbs tota; Veneticus omnis
Arma capit, praeter quos ille domesticus hostis
Robato monitis allexerat; incola quisque,
Hoste supergresso, fodit infra moenia vallum,
Hostibus ut facilis non sit descensus ad urbem.
Iusserat a castris dux illa, nocte cohortes
Accelerare suas. Auditis iste suorum
Vocibus accurrens, has porta mittit ab omni.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
