# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.234-279

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.234-1.279. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.234

Missa Pelasgorum manus hunc ut persequeretur
Repperit in campo. Cum quo confligere temptans,
Cedit, et occisis decies ibi quinque Pelasgis
Aversam properat. Normannis omnia narrat
Quae sibi contigerant, vehementer et increpat illos,
Appula multimodae cum terra sit utilitatis,
Femineis Graecis cur permittatur haberi,
Cum genus ignavum sit, quod comes ebrietatis
Crapula dissolvat, minimo saepe hoste fugatos
Vestituque graves, non armis asserit aptos.
Normanni, quamvis Danaum virtute coacti
Appula rura prius dimittere, rursus adire
Hoc stimulante parant, numero cum viribus aucto.
Omnes conveniunt, et bis sex nobiliores,
Quos genus et gravitas morum decorabat et aetas,
Elegere duces. Provectis ad comitatum
His alii parent: comitatus nomen honoris
Quo donantur, erat. Hi totas undique terras12 -
Divisere sibi nisi fors inimica repugnet.
Singula proponunt loca, quae contingere sorte
Cuique duci debent, et quaeque tributa locorum.
Hac ad bella simul festinant condicione.
Nullus tunc Italis exercitus imperialis
Partibus audiri, Graecorum tota quieta
Res erat, et solum tranquillo tempore bellum
Adversus Siculos agitari fama ferebat.
Appula Normannis intrantibus arva, repente
Melfia capta fuit. Quicquid praedantur, ad illam
Urbem deducunt. Hac sede Basilius ante,
Quem supra memini, modicas fabricaverat aedes,
Esse locum cernens inopinae commoditatis.
Accessu populi nunc urbs illustris habetur,
Finibus Italiae celeberrima, dives amoeni
Fertilitate loci, Cereris nec egena nec amnis,
Et qua parte sita est, insignis honore ducali.
Audito reditu Siculis Michaelis ab oris,
Sese ad bella parant Normanni, copia quamvis
Multa sit Argorum, sua quam paucissima gens sit.
Nam pedites tantum quingentos turba pedestris,
Et septingentos comitatus habebat equestris;
Obtectos clipeis paucos lorica tuetur.
Armati pedites dextrum laevumque monentur
Circumstare latus; aliquot sociantur equestres,
Firmior ut peditum plebs sit comitantibus illis.
His interdicunt omnino recedere campo,
Ut recipi valeant, si forte fugentur ab hoste.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
